| Ac ne nostra confessis alienigenae urbes | 5.3(ext).1.1 |
| insultent, Karthaginienses Hannibalem, qui pro illo- | |
| rum incolumitate et uictoria tot imperatores totque | |
| exercitus nostros trucidauerat, quot gregarios mili- | |
| tes hostium si occidisset magnae gloriae foret, con- | 5 |
| spectu suo summouere <in> animum induxerunt. | |
| Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem | 2.1 |
| uirum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius | |
| oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum | |
| illum hominum an deorum numero adgregaret. huic | |
| tamen neque uitae summa sinceritas neque constan- | 5 |
| tissimus erga patriam amor neque leges salutariter | |
| excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus in- | |
| festos ciues experiretur: saepe enim lapidibus petitus, | |
| aliquando foro eiectus, oculo etiam priuatus, ad | |
| ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant | 10 |
| urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et modera- | |
| tionis et grauitatis eximiam sibi laudem uindicat, | |
| tam ingrata aduersus tam bene meritum extitit? | |
| Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non | 3.1 |
| tam clarae Athenae erunt, si quidem ille uicatim dis- | |
| persos ciues suos in [suam] unam urbem contraxit, | |
| separatimque et agresti more uiuenti populo amplis- | |
| simae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem | 5 |
| saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum | |
| aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Theba- | |
| rum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis | |
| tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit | |
| uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius | 10 |
| tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule mi- | |
| nor insula, ossa mortui cepit. | |
| Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles | |
| Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti uo- | |
| luissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui | 15 |
| Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo sa- | |
| luti eorum inminentem recuperauit, qui Pisistrati | |
| tyrannidem primus uidit orientem, solus armis op- | |
| primi debere palam dictitare <est> ausus, senectutem | |
| Cypri profugus exegit, neque ei in patria, <de> qua | 20 |
| optime meruerat, humari contigit. | |
| Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum | |
| post ccc milia Persarum Marathone deuicta in exi- | |
| lium protinus misissent ac non in carcere et uin- | |
| culis mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire ad- | 25 |
| uersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne | |
| corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae | |
| prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eis- | |
| dem se uinculis constringendum traderet. hanc here- | |
| ditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse | 30 |
| aetatis suae dux maximus solam se creuisse, catenas | |
| et carcerem, gloriari potuit. | |
| Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia cen- | |
| setur, continentiae quoque eximium specimen, patria | |
| iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius | 35 |
| exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut aman- | |
| tem sui ciuem potuerunt, cum quo tunc ipsa san- | |
| ctitas migrauit! | |
| Themistocles eorum, qui ingratam patriam ex- | |
| perti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam in- | 40 |
| columem, claram, opulentam, principem Graeciae red- | |
| didisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, | |
| quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi mi- | |
| sericordiam perfugere necesse haberet. | |
| Phocion uero his dotibus, quae ad pariendum | 45 |
| homin<um amor>em potentissimae iudicantur, clemen- | |
| tia et liber<ali>tate instructissimus tantum non in | |
| eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post | |
| obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius ini- | |
| ceretur, glebulam inuenit, iussus extra fines proici, | 50 |
| intra quos optimus ciuis uixerat. | |
| Quid abest igitur, quin publica dementia sit exi- | |
| stimanda summo consensu maximas uirtutes quasi | |
| grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis repen- | |
| dere? quod cum ubique tum praecipue Athenis in- | 55 |
| tolerabile uideri debet, in qua urbe aduersus ingratos | |
| actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi | |
| beneficii commercium, sine quo uix uita hominum | |
| † experet tollit quisquis bene merito parem referre | |
| gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem me- | 60 |
| rentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima in- | |
| genia haberent, moribus suis quam legibus uti ma- | |
| luerunt? quod si qua prouidentia deorum effici posset | |
| ut excellentissimi uiri, quorum modo casus retuli, | |
| legem ingratorum uindicem retinentes patriam suam | 65 |
| in ius ad aliam ciuitatem pertraherent, nonne in- | |
| geniosum et garrulum populum mutum atque elin- | |
| guem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci | |
| tui pagisque diuidua tuguria Graeciae facta sunt | |
| columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis | 70 |
| et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: prae- | |
| ualidis manibus exhausta moenia pulchrioribus ope- | |
| ribus consurgunt. harum rerum auctores ubi uixe- | |
| runt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo | |
| in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et | 75 |
| Cimona paternas induere catenas et Themistoclea | |
| uictorem uicti hostis genua conplecti Solonemque | |
| cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fu- | |
| gere coegisti, cum interim cineribus nostris foede | |
| ac miserabiliter dispersis Oedipodis [ossa], caede pa- | 80 |
| tris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium | |
| pagum, diuini atque humani certaminis uenerabile | |
| domicilium, et excelsam praesidis Mineruae arcem | |
| honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo | |
| tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque | 85 |
| legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia | |
| bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis | |
| iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbrae, | |
| fati necessitate constrictae: at, inmemores beneficio- | |
| rum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti | 90 |
| soluta non tacet. |