| Sed omittamus ingratos et potius de piis | 5.4.pr.1 |
| loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam | |
| inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostras, | |
| prospera parentium uota, felicibus auspiciis propa- | |
| gatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuuet et | 5 |
| generare libeat. | |
| DE PIETATE ERGA PARENTES ET FRATRES | |
| ET PATRIAM | |
| Coriolanus maximi uir animi et altissimi con- | 1.1 |
| silii optimeque de re publica meritus iniquissimae | |
| damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc | |
| Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aesti- | |
| matur. itaque, quo latebras quaesitum uenerat, ibi | 5 |
| breui summum est adeptus imperium, euenitque ut | |
| quem pro se salutarem imperatorem ciues habere | |
| noluerant, paene pestiferum aduersus se ducem ex- | |
| perirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris | |
| uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia | 10 |
| urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille | |
| in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pe- | |
| percerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum | |
| deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde | |
| sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. | 15 |
| stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac | |
| mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Ve- | |
| turia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et | |
| liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam | |
| ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et uicisti iram | 20 |
| meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero | |
| quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque | |
| agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo pe- | |
| ctus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae, | |
| uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis refer- | 25 |
| tum, totum sibi pietas uacuefecit, uniusque parentis | |
| aspectus bellum atrox salutari pace mutauit. | |
| Eadem pietas uiribus suis inflammatum Afri- | 2.1 |
| canum superiorem uixdum annos pubertatis ingres- | |
| sum ad opem patri in acie ferendam uirili robore | |
| armauit: consulem enim eum apud Ticinum flumen | |
| aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantem, graui- | 5 |
| ter saucium intercessu suo seruauit, neque illum aut | |
| aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis | |
| proelii etiam ueterano bellatori pertimescendus exi- | |
| tus interpellare ualuit, quo minus duplici gloria con- | |
| spicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa | 10 |
| morte rapto mereretur. | |
| Auribus ista tam praeclara exempla Romana | 3.1 |
| ciuitas accepit, illa uidit oculis. L. Manlio Torquato | |
| diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, | |
| quod occasione bene <con>ficiendi belli inductus legi- | |
| timum optinendi imperii tempus excessisset quodque | 5 |
| filium optimae indolis iuuenem rustico opere graua- | |
| tum publicis usibus subtraheret. id postquam Man- | |
| lius adulescens cognouit, protinus urbem petiit et se | |
| in Pomponii domum prima luce direxit. qui existi- | |
| mans in hoc eum uenisse, ut patris crimina, a quo | 10 |
| plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere om- | |
| nes iussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris | |
| indicium perageret. nactus occasionem opportunam | |
| proposito suo iuuenis gladium, quem tectum adtulerat, | |
| destrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum | 15 |
| iurare coegit a patris eius accusatione recessurum, | |
| eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. | |
| commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus | |
| praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem | |
| habuit, hoc periculo eius laudabilius subuenit, quia | 20 |
| ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo | |
| indulgentiae blandimento inuitatus fuerat. | |
| Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso | 4.1 |
| die, quo togam uirilem sumpsit, protinus ut a Capi- | |
| tolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius dam- | |
| natus fuerat, postulauit peractumque reum iudicio | |
| adflixit, et ingenium et adulescentiam praeclaro opere | 5 |
| auspicatus. | |
| Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria | 5.1 |
| aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de | |
| Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante | |
| senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime | |
| resistens ac ne exercitu quidem aduersum se con- | 5 |
| scripto, si in eadem sententia perseueraret, abster- | |
| ritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti | |
| pater manum iniecit, priuato fractus imperio descen- | |
| dit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae | |
| contionis reprehensus. | 10 |
| Magna sunt haec uirilis pietatis opera, sed | 6.1 |
| nescio an his omnibus ualentius et animosius Clau- | |
| diae Vestalis uirginis factum. quae, cum patrem | |
| suum triumphantem e curru uiolenta tribuni <pl.> manu | |
| <detrahi> animaduertisset, mira celeritate utrisque se | 5 |
| interponendo amplissimam potestatem inimicitiis ac- | |
| censam depulit. igitur alterum triumphum pater in | |
| Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit, nec | |
| discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui uicto- | |
| ria an cui pietas comes aderat. | 10 |
| Ignoscite, uetustissimi foci, ueniamque aeterni | 7.1 |
| date ignes, si a uestro sacratissimo templo ad neces- | |
| sarium magis quam speciosum urbis locum contex- | |
| tus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acer- | |
| bitate fortunae, nullis sordibus pretium carae pietatis | 5 |
| euilescit, quin etiam eo certius quo miserius experi- | |
| mentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor | |
| apud tribunal suum capitali crimine damnatam tri- | |
| umuiro in carcere necandam tradidit. quo receptam | |
| is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non | 10 |
| protinus strangulauit: aditum quoque ad eam filiae, | |
| sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit | |
| existimans futurum ut inedia consumeretur. cum | |
| autem plures iam dies intercederent, secum ipse | |
| quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, | 15 |
| curiosius obseruata filia animaduertit illam exerto | |
| ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. | |
| quae tam admirabilis spectaculi nouitas ab ipso ad | |
| triumuirum, a triumuiro ad praetorem, a praetore | |
| ad consilium iudicum perlata remissionem poenae | 20 |
| mulieri impetrauit. quo non penetrat aut quid non | |
| excogitat pietas, quae in carcere seruandae genetricis | |
| nouam rationem inuenit? quid enim tam inusitatum, | |
| quid tam inauditum quam matrem uberibus natae | |
| alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam | 25 |
| factum, nisi diligere parentis prima naturae lex esset. |