| Idem praedicatum de pietate Perus exi- | 5.4(ext).1.1 |
| stimetur, quae patrem suum Mycona consi<mi>li for- | |
| tuna adfectum parique custodiae traditum iam ulti- | |
| mae senectutis uelut infantem pectori suo admotum | |
| aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius | 5 |
| facti pictam imaginem uident, casusque antiqui con- | |
| dicionem praesentis spectaculi admiratione renouant, | |
| in illis mutis membrorum liniamentis uiua ac spi- | |
| rantia corpora intueri credentes. quod necesse est | |
| animo quoque euenire, aliquanto efficaciore pictura | 10 |
| litterarum uetera pro recentibus admonito recordari. | |
| Ne <te> quidem, Cimo, silentio inuoluam, qui | 2.1 |
| patri tuo sepulturam uoluntariis uinculis emere non | |
| dubitasti: nam etsi maximo tibi postea et ciui et | |
| duci euadere contigit, plus tamen aliquanto laudis | |
| in carcere quam in curia adsecutus es: ceterae enim | 5 |
| uirtutes admirationis tantum modo multum, pietas | |
| uero etiam amoris plurimum meretur. | |
| Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quo- | 3.1 |
| rum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum | |
| humiles in Hispania nati pro parentium alimentis | |
| spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: | |
| xii enim milia nummum, quae post mortem uestram | 5 |
| his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris | |
| interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occi- | |
| deretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed | |
| etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim | |
| manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, geni- | 10 |
| toribus nutrimenta, uobis gloriosa fata peperistis. | |
| itaque tumulis etiam nunc uiuitis, quia parentium | |
| senectutem tueri quam uestram expectare satius esse | |
| duxistis. | |
| Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, | 4.1 |
| Amphinomus et Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis | |
| peragenda matrem uexerint, hi, quod patrem et ma- | |
| trem umeris per medios ignes portarint, sed neutris | |
| pro spiritu parentium expirare propositum fuit. | 5 |
| Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei | 5.1 |
| montis gloriam minuo, uerum obscuriori propter | |
| ignorantiam pietati notitiae lumen admoueo, sicut | |
| Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo | |
| enim totis regni sui uiribus in eorum regionibus | 5 |
| subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ulti- | |
| mas iam solitudines peruenerant. interrogati deinde | |
| ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod | |
| initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec | |
| urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, | 10 |
| habere: ceterum, cum ad parentium suorum monu- | |
| menta uenisset, sciturum quemadmodum Scythae | |
| proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto | |
| inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine | |
| redemit. prima igitur et optima rerum natura pie- | 15 |
| tatis est magistra, quae nullo uocis ministerio, nullo | |
| usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus | |
| caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. | |
| quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non | |
| ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida uir- | 20 |
| tus nascitur magis quam fingitur: | |
| quis enim plau- | 6.1 |
| stris uagos et siluarum latebris corpora sua tegentes | |
| in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic | |
| Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam | |
| Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam | 5 |
| patris incolumitatem ministerio uocis instruxit: cap- | |
| tis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero Per- | |
| sarum ignarus uiri <in> caedem eius concitato impetu | |
| ferretur, uelut oblitus quid sibi fortuna nascenti de- | |
| negasset, ne Croesum regem occideret proclamando | 10 |
| paene iam inpressum iugulo mucronem reuocauit. | |
| ita, qui ad id tempus mutus sibi uixerat, saluti paren- | |
| tis uocalis factus est. | |
| Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuue- | 7.1 |
| nem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corpo- | |
| risque robore armauit, ut, cum obsessae urbis suae | |
| claustris praesideret et Romanus imperator patrem | |
| eius captiuum in conspectu ipsius constitutum de- | 5 |
| strictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se | |
| minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, so- | |
| lus e manibus senem rapuerit, duplici pietate me- | |
| morandus, quod et patris seruator nec patriae fuit | |
| proditor. | 10 |