| Hanc caritatem proximus fraternae beniuolen- | 5.5.pr.1 |
| tiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris | |
| uinculum ducitur plurima et maxima beneficia acce- | |
| pisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. | |
| quam copiosae enim suauitatis illa recordatio est: in | 5 |
| eodem domicilio antequam nascerer habitaui, in is- | |
| dem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem | |
| appellaui parentes, eadem pro me uota excubuerunt, | |
| parem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara | |
| est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, | 10 |
| sed postea cognitis nulla beniuolentia accedere de- | |
| bet, quae priorem exhauriat. | |
| Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, | 1.1 |
| tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, | |
| tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors | |
| fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se | |
| L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu | 5 |
| minori et fortissimus inbelli et gloria excellens lau- | |
| dis inopi et, quod super omnia est, nondum Asia- | |
| tico iam Africanus. itaque clarissimorum cognomi- | |
| num alterum sumpsit, alterum dedit triumphique | |
| praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio | 10 |
| maior aliquanto quam frater imperio. | |
| M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis | 2.1 |
| et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus | |
| populique studio triumphum ducere non sustinuit, | |
| quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis for- | |
| tissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore | 5 |
| pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, | |
| propter quam tantus amplissimi honoris fulgor ex- | |
| tingui potuit? | |
| Hoc exemplo uetustas, illo saeculum nostrum | 3.1 |
| ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae | |
| prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tan- | |
| tum enim amorem princeps parensque noster insitum | |
| animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo uictor | 5 |
| hostium ad conplectendos parentes uenerat, graui | |
| illum et periculosa ualitudine in Germania fluctuare | |
| cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. | |
| iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno | |
| spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque | 10 |
| transgressus die ac nocte mutato subinde <equo >cc | |
| milia passuum per modo deuictam barbariam Na- | |
| mantabagio duce solo comite contentus euasit. sed | |
| eum tum maximo labore et periculo implicatum mor- | |
| taliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis | 15 |
| numen et di fautores eximiarum uirtutum et fidissi- | |
| mus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. | |
| Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius | |
| officio propior erat, uigore spiritus et corporis uiri- | |
| bus conlapsus, eo ipso tamen, quo uita ac mors di- | 20 |
| stinguitur, momento legiones cum insignibus suis | |
| fratri obuiam procedere iussit, ut imperator saluta- | |
| retur. praecepit etiam dextera in parte praetorium | |
| ei statui, et consulare et imperatorium nomen opti- | |
| nere <eum> uoluit, eodemque tempore et fraternae | 25 |
| maiestati cessit et uita excessit. his scio equidem | |
| nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen | |
| consanguineae caritatis conuenienter adici posse, | |
| sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus | 4.1 |
| profecto non erit ingratum, si militis summa erga | |
| fratrem suum pietas huic parti uoluminis adhaeserit: | |
| is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, | |
| cum Sertorianum militem acrius sibi in acie instan- | 5 |
| tem conminus interemisset iacentemque spoliaret, ut | |
| fratrem germanum esse cognouit, multum ac diu | |
| conuicio deos ob donum impiae uictoriae insecutus, | |
| prope castra transtulit et pretiosa ueste opertum rogo | |
| inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem | 10 |
| gladio, quo illum interemerat, pectus suum trans- | |
| uerberauit seque super corpus fratris prostratum | |
| communibus flammis cremandum tradidit. licebat | |
| ignorantiae beneficio innocenti uiuere, sed ut sua | |
| potius pietate quam aliena uenia uteretur, comes | 15 |
| fraternae neci non defuit. |