| Artissimis sanguinis uinculis pietas satis fe- | 5.6.pr.1 |
| cit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maie- | |
| stati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, | |
| auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quo- | |
| que caritas animo aequo ac libenter cedit, summa | 5 |
| quidem cum ratione, quia euersa domo inte<ge>r [sta- | |
| tus] rei publicae status manere potest, urbis ruina | |
| penates omnium secum trahat necesse est. uerum | |
| quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis | |
| est, ut ali<i e>a salutis suae impendio testati sint? | 10 |
| Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii | 1.1 |
| Superbi regno expulsi filio in acie ita equo con- | |
| currit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero uul- | |
| nere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim | |
| populo Romano libertatem suam magno stetisse. | 5 |
| Cum autem in media parte fori uasto ac re- | 2.1 |
| pentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea | |
| re illum tantum modo conpleri posse, qua populus | |
| Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et | |
| generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem | 5 |
| nostram uirtute armisque praecipue excellere, mili- | |
| taribus insignibus ornatus equum conscendit eumque | |
| uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud | |
| profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris | |
| gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra | 10 |
| pristinum habitum recuperauit. magna postea decora | |
| in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque | |
| pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exem- | |
| plum. cui principatum gloriae obtinenti consimile | |
| factum subnectam. | 15 |
| Genucio Cipo praetori paludato portam egre- | 3.1 |
| dienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: | |
| namque in capite eius subito ueluti cornua erepse- | |
| runt, responsumque est regem eum fore, si in urbem | |
| reuertisset. quod ne accideret, uoluntarium ac per- | 5 |
| petuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, | |
| quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regi- | |
| bus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effi- | |
| gies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dicta- | |
| que Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur. | 10 |
| Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari | 4.1 |
| potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius | |
| dicenti cum in capite picus consedisset, aruspices- | |
| que adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus | |
| statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso | 5 |
| in contrarium utrumque cessurum, e uestigio picum | |
| † morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et | |
| vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros Can- | |
| nensi proelio amisit: res publica procedente tem- | |
| pore ad summum imperii fastigium excessit. haec | 10 |
| nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam | |
| stulta riserunt. | |
| P. Decius <Mus>, qui consulatum in familiam | 5.1 |
| suam primus intulit, cum Latino bello Romanam | |
| aciem inclinatam et paene iam prostratam uideret, | |
| caput suum pro salute rei publicae deuouit ac pro- | |
| tinus concitato equo in medium hostium agmen pa- | 5 |
| triae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque | |
| ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. | |
| ex cuius uulneribus et sanguine insperata uictoria | |
| emersit. | |
| Vnicum talis imperatoris specimen esset, nisi | 6.1 |
| animo suo respondentem filium genuisset: is namque | |
| in quarto consulatu patris exemplum secutus deuo- | |
| tione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu | |
| labantis perditasque uires urbis nostrae correxit. ita | 5 |
| dinosci arduum est utrum Romana ciuitas Decios uti- | |
| lius habuerit duces an amiserit, quoniam uita eorum | |
| ne uinceretur obstitit, mors fecit ut uinceret. | |
| Non est extinctus pro re publica superior Sci- | 7.1 |
| pio Africanus, sed admirabili uirtute ne res publica | |
| extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta Can- | |
| nensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda uic- | |
| toris esse [Hannibalis] uideretur, ideoque reliquiae | 5 |
| prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Me- | |
| tello consilium agitarent, tribunus militum admodum | |
| iuuenis stricto gladio mortem unicuique mi<ni>tando | |
| iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit | |
| pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, | 10 |
| sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit. | |
| Age, ut a singulis ad uniuersos transgrediar, | 8.1 |
| quanto et quam aequali amore patriae tota ciuitas | |
| flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum | |
| aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publi- | |
| cani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic | 5 |
| locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, | |
| seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello | |
| confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eo- | |
| rum seruorum, quos Sempronius Gracchus ob insig- | |
| nem pugnam Beneuenti manu miserat, pretia ab im- | 10 |
| peratore exigere supersederunt. in castris etiam non | |
| eques, non centurio stipendium dari sibi desiderauit. | |
| uiri ac feminae quidquid auri argentiue habuerunt, | |
| item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam | |
| temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio | 15 |
| senatus <quidem>, qui muneribus his functos tributi | |
| onere liberauerat, quisquam uti uoluit, sed insuper | |
| id omnes promptissimis animis praestiterunt: non | |
| ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, | |
| quas Camillus uouerat, aurum Apollini Delphico mitti | 20 |
| oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas | |
| ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque | |
| audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione | |
| Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. | |
| itaque et proprio ingenio <et> exemplo uetustatis ad- | 25 |
| moniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt. |