| <Sunt> et externa eiusdem propositi exempla. | 5.6(ext).1.1 |
| Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exer- | |
| citu Attica regio debilitata ferro igni<que> uastaretur, | |
| diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici ora- | |
| culum confugit perque legatos sciscitatus est quonam | 5 |
| modo tam graue illud bellum discuti posset. respon- | |
| dit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occi- | |
| disset. quod quidem non solum totis Athenis, sed | |
| in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum | |
| est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. | 10 |
| id postquam cognouit, depositis insignibus imperii | |
| famularem cultum induit ac pabulantium hostium | |
| globo se obiecit unumque ex his falce percussum | |
| in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae | |
| occiderent effectum est. | 15 |
| Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque | 2.1 |
| animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx | |
| tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet | |
| paruaque manu maximae rei molem adgrederetur, | |
| et quidam <e> consciis dixisset 'quantas tandem tibi | 5 |
| Athenae per te libertatem consecutae gratias debe- | |
| bunt?' respondit 'di faciant ut quantas ipse illis | |
| debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destru- | |
| ctae tyrannidis opus laude cumulauit. | |
| Themistocles autem, quem uirtus sua uictorem, | 3.1 |
| iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se | |
| ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio ex- | |
| ceptum patera tauri sanguinem hausit et ante ipsam | |
| aram quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. | 5 |
| quo quidem tam memorabili eius excessu ne Grae- | |
| ciae altero Themistocle opus esset effectum est. | |
| Sequitur eiusdem generis exemplum. cum in- | 4.1 |
| ter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertina- | |
| cissima contentio esset, ad ultimum placuit utrimque | |
| eodem[que] tempore iuuenes mitti et locum, in quem | |
| hi conuenissent, finem ambobus haberi populis. ue- | 5 |
| rum hoc pactum Karthaginienses duo fratres nomine | |
| Philaeni perfidia praecucurrerunt, citra constitutam | |
| horam maturato gressu in longius promotis terminis. | |
| quod cum intellexissent Cyrenensium iuuenes, diu de | |
| fallacia eorum questi postremo acerbitate condicionis | 10 |
| iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic | |
| eum finem ratum fore, si Philaeni uiuos ibi se obrui | |
| passi essent. sed consilio euentus non respondit: illi | |
| enim nulla interposita mora corpora sua his terra | |
| operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam | 15 |
| uitae suae longiores terminos esse maluerunt, bene | |
| iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico im- | |
| perio. ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia? | |
| ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis lito- | |
| ribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tan- | 20 |
| tus equitatus? ubi inmenso Africae spatio non con- | |
| tenti spiritus? omnia ista duobus Scipionibus fortuna | |
| partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam | |
| ne patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur | |
| excepta uirtute, quod mortali animo ac manu inmor- | 25 |
| tale quaeri possit. | |
| Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles | 5.1 |
| uero, supremae uitae reliquias senilibus ac rugosis | |
| membris in summo litterarum otio uix custodiens | |
| adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam | |
| [ab] hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athe- | 5 |
| nis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus | |
| abiecta erat, erigeret. ita <non tam> urbs strata atque | |
| euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum | |
| est opus. patet ergo quam benignae quamque pro- | |
| fusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis | 10 |
| aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae | |
| legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo | |
| suscripsit ubertas. |