| Verum ne alienigenae iustitiae obliti | 6.5(ext).1.1 |
| uideamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis | |
| tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut | |
| ei <suis> suffragiis tyrannidem deferrent, tam diu illud | |
| imperium sustinuit, quam diu bellum de Sigeo cum | 5 |
| Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax | |
| uictoria parta est, continuo reclamantibus Mityle- | |
| naeis deposuit, ne dominus ciuium ultra quam rei | |
| publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam | |
| cum recuperati agri dimidia pars consensu omnium | 10 |
| offerretur, auertit animum ab eo munere deforme | |
| iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae mi- | |
| nuere. | |
| Alterius nunc mihi prudentia referenda est, | 2.1 |
| ut alterius repraesentari iustitia possit. cum salu- | |
| berrimo consilio Themistocles migrare Athenienses | |
| in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius | |
| Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum | 5 |
| reformaret et opes clandestinis molitionibus ad prin- | |
| cipatum Graeciae capessendum nutriret, in contione | |
| dixit habere se rem deliberatione sua prouisam, quam | |
| si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil | |
| maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed | 10 |
| eam uulgari non oportere, postulauitque ut aliquis | |
| sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est | |
| Aristides. is postquam rem cognouit, classem illum | |
| Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum sub- | |
| ducta erat, uelle incendere, ut ea consumpta domi- | 15 |
| natio maris ipsis cederet, processit ad ciues et re- | |
| tulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime | |
| iustum animo uoluere. e uestigio uniuersa contio | |
| quod aecum non uideretur ne expedire quidem pro- | |
| clamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit de- | 20 |
| sistere. | |
| Nihil illis etiam iustitiae exemplis fortius. | 3.1 |
| Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque | |
| utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri | |
| crimine damnatus secundum ius ab ipso constitutum | |
| utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in ho- | 5 |
| norem patris necessitatem poenae adulescentulo re- | |
| mitteret, aliquamdiu repugnauit. ad ultimum populi | |
| precibus euictus suo prius, deinde filii oculo eruto | |
| usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii | |
| modum legi reddidit, aequitatis admirabili tempera- | 10 |
| mento se inter misericordem patrem et iustum legis- | |
| latorem partitus. | |
| Sed aliquanto Charondae Thurii praefractior | 4.1 |
| et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque se- | |
| ditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, | |
| si quis eas cum ferro intrasset, continuo interfice- | |
| retur. interiecto deinde tempore e longinquo rure | 5 |
| gladio cinctus domum repetens, subito indicta con- | |
| tione sic ut erat in eam processit, ab eoque, qui | |
| proxime constiterat, solutae a se legis suae admo- | |
| nitus 'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus | |
| ferro, quod habebat, destricto incubuit, cumque li- | 10 |
| ceret culpam uel dissimulare uel errore defendere, | |
| poenam tamen repraesentare maluit, ne qua fraus | |
| iustitiae fieret. |