DE FIDE PVBLICA
  Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei 6.6.pr.1
numen dexteram suam, certissimum salutis humanae
pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate
uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis
exemplis recognoscamus. 5
  Cum Ptolomaeus rex tutorem populum Ro- 1.1
manum filio reliquisset, senatus M. Aemilium Lepi-
dum pontificem maximum, bis consulem, ad pueri
tutelam gerendam Alexandriam misit, amplissimique
et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et 5
sacris operatam externae procurationi uacare uoluit,
ne fides ciuitatis nostrae frustra petita existimaretur.
cuius beneficio regia incunabula conseruata pariter
ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne
fortuna magis an tutorum maiestate gloriari deberet. 10
  Speciosa illa quoque Romana fides. ingenti 2.1
Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius
fractis animis consilia petendae pacis agitabant. quo-
rum Hamilcar ire se ad consules negabat audere, ne
eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis 5
Cornelio Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno
autem, certior Romani animi aestimator, nihil tale
timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium
eorum tetendit. apud quos cum de fine belli ageret,
et tribunus militum ei dixisset posse illi merito eue- 10
nire quod Cornelio accidisset, uterque consul tri-
buno tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides
ciuitatis nostrae liberat'. claros illos fecerat tantum
hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores
fecit noluisse. 15
  Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure 3.1
legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M.
enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L. Mi-
nucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia
manus his attulerant, per fetiales <a M.> Claudio prae- 5
tore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos,
quibus hoc praestabatur, aspexit.
  Cuius exemplum superior Africanus secutus, 4.1
cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium
uiris nauem in suam potestatem redegisset, inuiola-
tam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant,
tametsi manifestum erat illos uitandi praesentis pe- 5
riculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut
Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra
implorata iudicaretur.
  Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo 5.1
praetermittendum opus. legatos ab urbe Apollonia
Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius aedili<cii>
orta contentione pulsauerunt. quod ubi conperit,
continuo eos per fetiales legatis de<di>dit quaestorem- 5
que cum his Brundisium ire iussit, ne quam in iti-
nere a cognatis deditorum iniuriam acciperent. illam
curiam mortalium quis concilium ac non Fidei tem-
plum dixerit? quam ut ciuitas nostra semper be-
nignam praestitit, ita in sociorum quoque animis 10
constantem recognouit.