| Post duorum in Hispania Scipionum to- | 6.6(ext).1.1 |
| tidemque Romani sanguinis exercituum miserabilem | |
| stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis in- | |
| tra moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam | |
| ulterius nequirent arcere, collatis in forum quae uni- | 5 |
| cuique erant carissima atque undique circumdatis | |
| accensisque ignis nutrimentis, ne a societate nostra | |
| desciscerent, publico et communi rogo semet ipsi | |
| superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana | |
| negotia speculantem maestum gessisse uultum, per- | 10 |
| seuerantissimum sui cultum iniquae fortunae iudicio | |
| tam acerbo exitu damnatum cernentem. | |
| Idem praestando Petelini eundem laudis ho- | 2.1 |
| norem meruerunt. ab Hannibale, quia deficere nostra | |
| amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum auxi- | |
| lium inplorantes miserunt. quibus propter recentem | |
| Cannensem cladem succurri non potuit. ceterum | 5 |
| permissum est uti facerent quod utilissimum inco- | |
| lumitati ipsorum uideretur. liberum ergo erat Kar- | |
| thaginiensium gratiam amplecti. illi tamen feminis | |
| omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius ar- | |
| mati famem traherent, pertinacissime in muris con- | 10 |
| stiterunt, expirauitque prius eorum tota ciuitas quam | |
| ulla ex parte respectum Romanae societatis deposuit. | |
| itaque Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae | |
| sepulcrum capere contigit. |