| DE FIDE VXORVM ERGA VIROS | |
| Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, | 6.7.1.1 |
| Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corne- | |
| liae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, | |
| ut, cum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam | |
| esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum | 5 |
| femina † magnum uirum inpatientiae reum ageret, | |
| tantumque a uindicta mens eius afuit, ut post mor- | |
| tem Africani manu missam ancillam in matrimonium | |
| liberto suo daret. | |
| Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor | 2.1 |
| Turia inter cameram et tectum cubiculi abditum | |
| una conscia ancillula ab inminente exitio non sine | |
| magno periculo suo tutum praestitit singularique | |
| fide id egit, ut, cum ceteri proscripti in alienis et | 5 |
| hostilibus regionibus per summos corporis et animi | |
| cruciatus uix euaderent, ille in cubiculo et in con- | |
| iugis sinu salutem retineret. | |
| Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentis- | 3.1 |
| sime custodiretur, ne Lentulum Cruscellionem, ui- | |
| rum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam per- | |
| sequeretur, nihilo minus famulari ueste sumpta cum | |
| duabus ancillis totidemque seruis ad eum clande- | 5 |
| stina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscri- | |
| bere, ut ei fides sua in coniuge proscripto constaret. |