| DE FIDE SERVORVM | |
| Restat ut seruorum etiam erga dominos quo mi- | 6.8.pr.1 |
| nus expectatam hoc laudabiliorem fidem referamus. | |
| M. Antonius auorum nostrorum temporibus | 1.1 |
| clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in | |
| iudicio accusatores seruum in quaestionem perseue- | |
| rantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum | |
| irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem | 5 |
| is etiam tum inberbis et stabat <in> corona uidebat- | |
| que rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen eos | |
| fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum est, | |
| Antonium hoc nomine uehementius confusum et sol- | |
| licitum ultro est hortatus ut se iudicibus torquen- | 10 |
| dum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum ex- | |
| iturum, quo causa eius laederetur, ac promissi fidem | |
| mira patientia praestitit: plurimis etenim laceratus | |
| uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam | |
| lamminis ustus omnem uim accusationis custodita | 15 |
| rei salute subuertit. argui fortuna merito potest, | |
| quod tam pium et tam fortem spiritum seruili no- | |
| mine inclusit. | |
| Consulem autem C. Marium Praenestinae ob- | 2.1 |
| sidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi late- | |
| bris frustra euadere conatum leuique uulnere a Te- | |
| lesino, cum quo conmori destinauerat, perstrictum | |
| seruus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem face- | 5 |
| ret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia | |
| sibi proposita uideret, si eum uictoribus tradidisset. | |
| cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil | |
| eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum pro- | |
| tecta est, quia eo tempore Mario non uita, sed mors | 10 |
| in beneficio reposita erat. | |
| Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, | 3.1 |
| ne in potestatem inimicorum perueniret, Philocrati | |
| seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum | |
| celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini ma- | |
| nantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc | 5 |
| uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, | |
| famularis tantum modo fidei robur admiror. cuius | |
| si praesentiam animi generosus iuuenis imitatus fo- | |
| ret, suo, non serui beneficio inminentia supplicia | |
| uitasset: nunc conmisit ut Philocratis quam Gracchi | 10 |
| cadauer speciosius iaceret. | |
| Alia nobilitas, alius furor, sed fidei par ex- | 4.1 |
| emplum. Pindarus <C.> Cassium Philippensi proelio | |
| uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius ob- | |
| truncatum insultationi hostium subtraxit seque e | |
| conspectu hominum uoluntaria morte abstulit ita, | 5 |
| ut ne corpus quidem eius absumpti inueniretur. quis | |
| deorum grauissimi sceleris ultor illam dexteram, quae | |
| in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore | |
| inligauit, ut se tremibunda Pindari genibus summit- | |
| teret, ne publici parricidii quas merebatur poenas | 10 |
| arbitrio piae uictoriae exsolueret? tu profecto tunc, | |
| diue Iuli, caelestibus tuis uulneribus debitam exegisti | |
| uindictam, perfidum erga te caput sordidi auxilii | |
| supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, | |
| ut neque retinere uitam uellet neque finire sua manu | 15 |
| auderet. | |
| Adiunxit se his cladibus C. Plotius Plancus | 5.1 |
| Munatii Planci consularis et censorii frater. qui, | |
| cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana | |
| lateret, delicatiore uitae genere et odore unguenti | |
| occultam salutis custodiam detexit: istis enim uesti- | 5 |
| giis eorum, qui miseros persequebantur, sagax in- | |
| ducta cura abditum fugae eius cubile odorata est. a | |
| quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu | |
| torti negabant se scire ubi dominus esset. non sus- | |
| tinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni ex- | 10 |
| empli seruos ulterius cruciari, sed processit in me- | |
| dium iugulumque gladiis militum obiecit. quod cer- | |
| tamen mutuae beniuolentiae arduum dinosci facit | |
| utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem | |
| seruorum fidem experiretur, an serui, qui tam iusta | 15 |
| domini misericordia quaestionis saeuitia liberarentur. | |
| Quid Vrbini Panapionis seruus, quam admi- | 6.1 |
| rabilis fidei! cum ad dominum proscriptum occiden- | |
| dum domesticorum indicio certiores factos milites in | |
| Reatinam uillam uenisse cognosset, conmutata cum | |
| eo ueste, permutato etiam anulo illum postico clam | 5 |
| emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit | |
| et ut Panapionem occidi passus est. breuis huius | |
| facti narratio, sed non parua materia laudationis: | |
| nam si quis ante oculos ponere uelit subitum mili- | |
| tum adcursum, conuulsa ianuae claustra, minacem | 10 |
| uocem, truces uultus, fulgentia arma, rem uera aesti- | |
| matione prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem | |
| pro alio mori uoluisse, tam id ex facili etiam fieri | |
| potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum seruo | |
| deberet amplum ei faciendo monumentum ac testi- | 15 |
| monium pietatis grato titulo reddendo confessus est. | |
| Contentus essem huius exemplis generis, nisi | 7.1 |
| unum me <a>dicere admiratio facti cogeret. Antius | |
| Restio proscriptus a triumuiris, cum omnes dome- | |
| sticos circa rapinam et praedam occupatos uideret, | |
| quam maxime poterat dissimulata fuga se penatibus | 5 |
| suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum egres- | |
| sum seruos ab eo uinculorum poena coercitus inex- | |
| piabilique litterarum nota per summam oris contu- | |
| meliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia | |
| huc atque illuc errantia beniuolo studio subsecutus | 10 |
| lateri uoluntarius comes adrepsit. quo quidem tam | |
| exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum <in>- | |
| expectatae pietatis cumulum expleuerat: his enim, | |
| quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis | |
| ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suo- | 15 |
| rum, maximum esse emolumentum eius, a quo tam | |
| grauiter punitus erat, salutem iudicauit, cumque ab- | |
| unde foret iram remittere, adiecit etiam caritatem. | |
| nec hactenus beniuolentia processit, sed in eo con- | |
| seruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit | 20 |
| cupidos sanguinis milites superuenire, amoto domino | |
| rogum extruxit eique egentem a se conprehensum et | |
| occisum senem superiecit. interrogantibus deinde | |
| militibus ubinam esset Antius manum rogo inten- | |
| tans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis uri re- | 25 |
| spondit. quia ueri similia loquebatur, habita est | |
| uoci fides. quo euenit ut Antius tutam quaerendae | |
| incolumitatis occasionem adsequeretur. |