| DE MVTATIONE MORVM AVT | |
| FORTVNAE | |
| Multum animis hominum et fiduciae adicere et | 6.9.pr.1 |
| sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae | |
| in claris uiris recognita mutatio, siue nostros status | |
| siue proximorum [ingenia] contemplemur: nam cum | |
| aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta | 5 |
| atque contempta emersisse claritatem uideamus, quid | |
| aberit quin et ipsi meliora de nobis semper cogite- | |
| mus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis | |
| se praedamnare spemque, quae etiam incerta recte | |
| fouetur, interdum certam in desperationem con- | 10 |
| uertere? | |
| Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi | 1.1 |
| cordis inter initia iuuentae existimatus, ut a patre | |
| L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et | |
| rei publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus | |
| agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum | 5 |
| iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod | |
| aduersus imperium suum cum hoste manum conse- | |
| ruerat, securi percussit, patriam Latino tumultu fes- | |
| sam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo, | |
| [ne] fortunae nubilo adulescentiae contemptu per- | 10 |
| fusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret. | |
| Scipio autem Africanus superior, quem di | 2.1 |
| immortales nasci uoluerunt, ut esset in quo uirtus | |
| se per omnes numeros hominibus efficaciter osten- | |
| deret, solutioris uitae primos adulescentiae annos | |
| egisse fertur, remotos quidem a luxuriae crimine, | 5 |
| sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Karthaginis | |
| ceruicibus inposito iugo teneriores. | |
| C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici | 3.1 |
| belli temporibus luxu perditam adulescentiam in- | |
| choauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo fla- | |
| men factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam | |
| sacrorum et caerimoniarum conuerso animo, usus | 5 |
| duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae | |
| fuerat exemplum, tantum postea modestiae et san- | |
| ctitatis specimen euasit. | |
| Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria | 4.1 |
| cognomen Allobrogi<ci> sibimet ac posteris peperit, | |
| adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius | |
| aut speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit. | |
| Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in ma- | 5.1 |
| ximo clarissimorum uirorum prouentu excelsum gra- | |
| dum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, | |
| multi lusus, multae deliciae reperiantur. quae qui- | |
| dem ei inpedimento non fuerunt quo minus patriae | 5 |
| princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fa- | |
| stigio fulgeret ac uirtute ciuile bellum ingenti motu | |
| oriens sepeliret. | |
| L. uero Sulla usque ad quaesturae suae co- | 6.1 |
| mitia uitam libidine, uino, ludicrae artis amore in- | |
| quinatam perduxit. quapropter C. Marius consul | |
| moleste tulisse traditur, quod sibi asperrimum in | |
| Africa bellum gerenti tam delicatus quaestor sorte | 5 |
| obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et dis- | |
| iectis nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas | |
| Iugurthae manibus iniecit, Mitridatem conpescuit, | |
| socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem | |
| fregit eumque, qui se in Africa quaestorem fastidie- | 10 |
| rat, ipsam illam prouinciam proscriptum et exulem | |
| petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se | |
| contraria si quis apud animum suum attentiore con- | |
| paratione expendere uelit, duos in uno homine Sullas | |
| fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, | 15 |
| dicerem fortem, nisi ipse <se> felicem appellari ma- | |
| luisset. | |
| Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se | 7.1 |
| ipsam admonitae respicere, altiora modo suo sperare | |
| ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici publici | |
| exiguam admodum particulam habuisset, postea to- | |
| tam Asiam proconsulari imperio obtinuit. nec in- | 5 |
| dignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena | |
| tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se in- | |
| tegerrime atque splendidissime. quo quidem modo | |
| demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae, | |
| praesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius | 10 |
| inputari debere. | |
| At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, | 8.1 |
| sed operas publicanis dedit. idem ultimam inopiam | |
| suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc | |
| postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt | |
| acerbissimoque praedonum ac fugitiuorum bello li- | 5 |
| berati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus | |
| inest sensus, tantam in eodem homine uarietatem | |
| status admiratos arbitror: quem enim diurnas captu- | |
| ras exigentem animaduerterant, eundem iura dantem | |
| classesque et exercitus regentem uiderunt. | 10 |
| Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo | 9.1 |
| capto Cn. Pompei<us> Magni pater P. Ventidium aetate | |
| <in>puberem in triumpho suo populi oculis subiecit. | |
| hic est Ventidius, qui postea Romae ex Parthis et | |
| per Parthos de Crassi manibus in hostili solo mise- | 5 |
| rabiliter iacentibus triumphum duxit. ita qui capti- | |
| uus carcerem exhorruerat, uictor Capitolium felici- | |
| tate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod | |
| eodem anno praetor <et consul> est factus. | |
| Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. | 10.1 |
| Lentulus consularis lege Caecilia repetundarum cri- | |
| mine oppressus censor cum L. Censorino creatus est. | |
| quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora | |
| alterna uice uersauit, consulatu illius damnationem, | 5 |
| damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum | |
| perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere pa- | |
| tiendo. | |
| Isdem uiribus uti uoluit in Cn. Cornelio | 11.1 |
| Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas | |
| captus, cum belli iure omnia perdidisset, laetiore | |
| subinde uultu eius adiutus cuncta recuperauit, con- | |
| sul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a | 5 |
| xii securibus ad Karthaginiensium peruenturum ca- | |
| tenas? quis rursus existimaret a Punicis uinculis ad | |
| summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex | |
| consule captiuus et ex captiuo consul est factus. | |
| Quid, Crasso nonne pecuniae magnitudo lo- | 12.1 |
| cupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia tur- | |
| pem decoctoris appellationem inussit, siquidem bona | |
| eius a creditoribus, quia solidum praestare non po- | |
| terat, uenierunt. † itaque qui amara suggillatione | 5 |
| non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occur- | |
| rentibus salutabatur. | |
| Crassum casus acerbitate Q. Caepio praecu- | 13.1 |
| currit: is namque praeturae splendore, triumphi | |
| claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacer- | |
| dotio ut senatus patronus diceretur adsecutus in | |
| publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius | 5 |
| funestis carnificis manibus laceratum in scalis Ge- | |
| moniis iacens magno cum horrore totius fori Romani | |
| conspectum est. | |
| Iam C. Marius † maximae fortunae lucta- | 14.1 |
| tione: omnes enim eius impetus qua corporis qua | |
| animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus ho- | |
| noribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere | |
| ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit ma- | 5 |
| gis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et | |
| aedilitatis petitione consimilem campi notam exper- | |
| tus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, | |
| quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus | |
| enim accusatus uix atque aegre absolutionem ab | 10 |
| iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Ar- | |
| pini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato | |
| ille Marius euasit, qui Africam subegit, qui Iugur- | |
| tham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cim- | |
| brorumque exercitus deleuit, cuius bina tropaea in | 15 |
| urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus | |
| leguntur, cui post exilium consulem creari proscri- | |
| ptoque facere proscriptionem contigit. quid huius | |
| condicione inconstantius aut mutabilius? quem si | |
| inter miseros posueris, miserrimus, <si> inter <felices,> | 20 |
| felicissimus reperietur. | |
| C. autem Caesar, cuius uirtutes aditum sibi | 15.1 |
| in caelum struxerunt, inter primae iuuentae initia | |
| priuatus Asiam petens, a maritimis praedonibus circa | |
| insulam Pharmacusam exceptus L se talentis rede- | |
| mit. parua igitur summa clarissimum mundi sidus | 5 |
| in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid | |
| est ergo quod amplius de ea queramur, si ne con- | |
| sortibus quidem diuinitatis suae parcit? sed caeleste | |
| numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim ca- | |
| ptos praedones crucibus adfixit. | 10 |