| SAPIENTER DICTA AVT FACTA | |
| Nunc id genus felicitatis explicabo, quod totum | 7.2.pr.1 |
| in habitu animi nec uotis petitum, sed in pectori- | |
| bus sapientia praeditis natum dictis factisque pru- | |
| dentibus enitescit. | |
| App. Claudium crebro solitum dicere accepi- | 1.1 |
| mus negotium populo Romano melius quam otium | |
| conmitti, non quod igno<ra>ret quam iucundus tran- | |
| quillitatis status esset, sed quod animaduerteret | |
| praepotentia imperia agitatione rerum ad uirtutem | 5 |
| capessendam excitari, nimia quiete in desidiam re- | |
| solui. et sane negotium nomine horridum ciuitatis | |
| nostrae mores in suo statu continuit, blandae appella- | |
| tionis quies plurimis uitiis respersit. | |
| Scipio uero Africanus turpe esse aiebat in re | 2.1 |
| militari dicere 'non putaram', uidelicet quia explorato | |
| et excusso consilio quae ferro aguntur administrari | |
| oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis | |
| est enim error, qui uiolentiae Martis committitur. | 5 |
| idem negabat aliter cum hoste confligi debere, quam | |
| aut si occasio obuenisset aut necessitas incidisset. | |
| aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei fa- | |
| cultatem omittere maxima dementia est et in angustias | |
| utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio pesti- | 10 |
| ferae ignauiae adfert exitum, eorumque, qui ista | |
| conmittunt, alter beneficio fortunae uti, alter in- | |
| iuriae nescit resistere. | |
| Q. quoque Metelli cum grauis tum etiam alta | 3.1 |
| in senatu sententia, qui deuicta Karthagine <ne>scire | |
| se illa uictoria bonine plus an mali rei publicae ad- | |
| tulisset adseuerauit, quoniam ut pacem restituendo | |
| profuisset, ita Hannibalem summouendo nonnihil | 5 |
| nocuisset: eius enim transitu in Italiam dormientem | |
| iam populi Romani uirtutem excitatam, metuique | |
| debere ne acri aemulo liberata in eundem somnum | |
| reuolueretur. in aequo igitur malorum posuit uri | |
| tecta, uastari, agros, exhauriri aerarium et prisci | 10 |
| roboris neruos hebetari. | |
| Quid illud factum L. Fimbriae consularis, | 4.1 |
| quam sapiens! M. Lutatio Pinthiae splendido equiti | |
| Romano iudex addictus de sponsione, quam is cum | |
| aduersario, quod uir bonus esset, fecerat, numquam | |
| id iudicium pronuntiatione sua finire uoluit, ne aut | 5 |
| probatum uirum, si contra eum iudicasset, fama | |
| spoliaret aut iuraret uirum bonum esse, cum ea res | |
| innumerabilibus laudibus contineretur. | |
| Forensibus haec, illa militaribus stipendiis | 5.1 |
| prudentia est exhibita. Papirius Cursor consul, cum | |
| Aquiloniam oppugnans proelium uellet conmittere | |
| pullariusque non prosperantibus auibus optimum ei | |
| auspicium renuntiasset, de fallacia illius factus cer- | 5 |
| tior sibi quidem et exercitui bonum omen datum | |
| credidit ac pugnam iniit, ceterum mendacem ante | |
| ipsam aciem constituit, ut haberent di cuius capite, | |
| si quid irae conceperant, expiarent. directum est | |
| autem siue casu siue etiam caelestis numinis proui- | 10 |
| dentia quod primum e contraria parte missum erat | |
| telum in ipsum pullarii pectus eumque exanimem | |
| prostrauit. id ut cognouit consul, fidente animo et | |
| inuasit Aquiloniam et cepit. tam cito animaduertit | |
| quo pacto iniuria imperatoris uindicari deberet, | 15 |
| quemadmodum uiolata religio expianda foret, qua | |
| ratione uictoria adprehendi posset. egit uirum se- | |
| uerum, consulem religiosum, imperatorem strenuum, | |
| timoris modum, poenae genus, spei uiam uno mentis | |
| impetu rapiendo. | 20 |
| Nunc ad senatus acta transgrediar. cum ad- | 6.1 |
| uersus Hannibalem Claudium Neronem et Liuium | |
| Salinatorem consules mitteret eosque ut uirtutibus | |
| pares, ita inimicitiis acerrime inter se dissidentes | |
| uideret, summo studio in gratiam reduxit, ne propter | 5 |
| priuatas dissensiones rem publicam parum utiliter | |
| administrarent, quia consulum imperio nisi concor- | |
| dia inest, maior aliena opera interpellandi quam sua | |
| edendi cupiditas nascitur. ubi uero etiam pertinax | |
| intercedit odium, alter alteri quam uterque contra- | 10 |
| riis castris certior hostis proficiscitur. eosdem se- | |
| natus, cum ob nimis aspere actam censuram a Cn. | |
| Baebio tribuno pl. pro rostris agerentur rei, causae | |
| dictione decreto suo liberauit uacuum omnis iudicii | |
| metu eum honorem reddendo, qui exigere deberet | 15 |
| rationem, non reddere. | |
| Par illa sapientia senatus. Ti. Gracchum tribu- | |
| num pl. agrariam legem promulgare ausum morte | |
| multauit. idem ut secundum legem eius per trium- | |
| uiros ager populo uiritim diuideretur egregie censuit, | 20 |
| si quidem grauissimae seditionis eodem tempore et | |
| auctorem et causam sustulit. | |
| Quam deinde se prudenter in rege Masinissa | |
| gessit! nam cum promptissima et fidelissima eius | |
| opera aduersus Karthaginienses usus esset eumque | 25 |
| in dilatando regno auidiorem cerneret, legem ferri | |
| iussit, qua Masinissae ab imperio populi Romani | |
| solutam libertatem tribueret. quo facto cum optime | |
| meriti beniuolentiam retinuit, tum Mauritaniae et | |
| Numidiae ceterarumque illius tractus gentium num- | 30 |
| quam fida pace quiescentem feritatem a ualuis suis | |
| reppulit. |