| Tempus deficiet domestica narrantem, | 7.2(ext).1.1 |
| quoniam imperium nostrum non tam robore corpo- | |
| rum quam animorum uigore incrementum ac tutelam | |
| sui conprehendit. maiore itaque ex parte Romana | |
| prudentia in admiratione tacita reponatur alienigenis- | 5 |
| que huius generis exemplis detur aditus. | |
| Socrates, humanae sapientiae quasi quoddam ter- | |
| restre oraculum, nihil ultra petendum a dis inmorta- | |
| libus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia ii | |
| demum scirent quid uni cuique esset utile, nos | 10 |
| autem plerumque id uotis expeteremus, quod non | |
| inpetrasse melius foret: etenim densissimis tenebris | |
| inuoluta mortalium mens, in quam late patentem | |
| errorem caecas precationes tuas spargis! diuitias | |
| adpetis, quae multis exitio fuerunt: honores concu- | 15 |
| piscis, qui conplures pessum dederunt: regna tecum | |
| ipsa uoluis, quorum exitus saepe numero miserabiles | |
| cernuntur: splendidis coniugiis inicis manus; at haec | |
| ut aliquando inlustrant, ita nonnumquam funditus | |
| domos euertunt. desine igitur stulta futuris malo- | 20 |
| rum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare | |
| teque totam caelestium arbitrio permitte, quia qui | |
| tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptis- | |
| sime possunt. | |
| Idem expedita et conpendiaria uia eos ad glo- | 25 |
| riam peruenire dicebat, qui id agerent, ut, quales | |
| uideri uellent, tales etiam essent. qua quidem prae- | |
| dicatione aperte monebat ut homines ipsam potius | |
| uirtutem haurirent quam umbram eius consectarentur. | |
| Idem ab adulescentulo quodam consultus utrum | 30 |
| uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, | |
| respondit, utrum eorum fecisset, acturum paeniten- | |
| tiam. 'hinc te' inquit 'solitudo, hinc orbitas, hinc | |
| generis interitus, hinc heres alienus excipiet, illinc | |
| perpetua sollicitudo, contextus querellarum, dotis | 35 |
| exprobratio, adfinium graue supercilium, garrula so- | |
| crus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus | |
| liberorum euentus'. non passus est iuuenem in con- | |
| textu rerum asperarum quasi laetae materiae facere | |
| dilectum. | 40 |
| Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tri- | |
| stem de capite eius sententiam tulisset fortique animo | |
| et constanti uultu potionem ueneni e manu carnificis | |
| accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xan- | |
| thippe inter fletum et lamentationem uociferante in- | 45 |
| nocentem eum periturum, 'quid ergo?' inquit 'no- | |
| centi mihi mori satius esse duxisti?' inmensam | |
| illam sapientiam, quae ne in ipso quidem uitae ex- | |
| cessu obliuisci sui potuit! | |
| Age quam prudenter Solo <nemi>nem, dum ad- | 2.1 |
| huc uiueret, beatum dici debere arbitrabatur, quod | |
| ad ultimum usque fati diem ancipiti fortunae subiecti | |
| essemus. felicitatis igitur humanae appellationem | |
| rogus consummat, qui se incursui malorum obicit. | 5 |
| Idem, cum ex amicis quendam grauiter maeren- | |
| tem uideret, in arcem perduxit hortatusque est ut | |
| per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos | |
| circumferret. quod ut factum animaduertit, 'cogita | |
| nunc tecum' inquit 'quam multi luctus sub his tectis | 10 |
| et olim fuerint et hodieque uersentur <et> insequen- | |
| tibus saeculis sint habitaturi ac mitte mortalium in- | |
| commoda tamquam propria deflere'. qua consola- | |
| tione demonstrauit urbes esse humanarum cladium | |
| consaepta miseranda. idem aiebat, si in unum lo- | 15 |
| cum cuncti mala sua contulissent, futurum ut pro- | |
| pria deportare domum quam ex communi miseriarum | |
| aceruo portionem suam ferre mallent. quo collige- | |
| bat non oportere nos quae fortuito patiamur prae- | |
| cipuae et intolerabilis amaritudinis iudicare. | 20 |
| Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes | 3.1 |
| inuasissent, omnibus, quos modo saeuitia belli in- | |
| columes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pon- | |
| dere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil | |
| ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona | 5 |
| <omnia> mea mecum porto': pectore enim illa gesta- | |
| bat, non humeris, nec oculis uisenda, sed aestimanda | |
| animo. quae domicilio mentis inclusa nec morta- | |
| lium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut | |
| manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt. | 10 |
| Iam Platonis uerbis adstricta, sed sensu prae- | 4.1 |
| ualens sententia, qui tum demum beatum terrarum | |
| orbem futurum praedicauit, cum aut sapientes re- | |
| gnare aut reges sapere coepissent. | |
| Rex etiam ille subtilis iudicii, quem ferunt | 5.1 |
| traditum sibi diadema prius quam capiti inponeret | |
| retentum diu considerasse ac dixisse 'o nobilem ma- | |
| gis quam felicem pannum! quem, si quis penitus | |
| cognoscat quam multis sollicitudinibus et periculis | 5 |
| et miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem | |
| tollere uelit'. | |
| Quid Xenocratis responsum, quam laudabile! | 6.1 |
| cum maledico quorundam sermoni summo silentio | |
| interesset, uno ex his quaerente cur solus linguam | |
| suam cohiberet, 'quia dixisse me' inquit 'aliquando | |
| paenituit, tacuisse numquam'. | 5 |
| Aristophanis quoque altioris est prudentiae | 7.1 |
| praeceptum, qui in comoedia introduxit remissum ab | |
| inferis † Atheniensium Periclen uaticinantem non | |
| oportere in urbe nutriri leonem, sin autem sit altus, | |
| obsequi ei conuenire: monet enim ut praecipuae | 5 |
| nobilitatis et concitati ingenii iuuenes refrenentur, | |
| nimio uero fauore ac profusa indulgentia pasti quo | |
| minus potentiam obtineant ne inpediantur, quod | |
| stultum et inutile sit eas obtrectare uires, quas ipse | |
| foueris. | 10 |
| Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an | 8.1 |
| facta hominum deos fallerent 'ne cogitata <quidem>' | |
| inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras | |
| habere uellemus, cum secretis cogitationibus nostris | |
| caeleste numen adesse credidissemus. | 5 |
| Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. | 9.1 |
| unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum | |
| eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum pro- | |
| bato conlocaret. cui is 'malo' inquit 'uirum pecunia | |
| quam pecuniam uiro indigentem'. quo dicto stultum | 5 |
| monuit ut generum potius quam diuitias generi | |
| legeret. | |
| Age, Philippi quam probabilis epistola, in | 10.1 |
| qua Alexandrum quorumdam Macedonum beniuolen- | |
| tiam largitione ad se adtrahere conatum sic incre- | |
| puit: 'quae te, fili, ratio in hanc tam uanam spem | |
| induxit, ut eos tibi fideles futuros existimares, quos | 5 |
| pecunia ad amorem tui conpulisses?' a caritate istud | |
| pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator | |
| Graeciae quam uictor. | |
| Aristoteles autem Callisthenen auditorem | 11.1 |
| suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut | |
| quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, | |
| quo scilicet apud regias aures uel silentio tutior uel | |
| sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum | 5 |
| Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat | |
| et ad Macedonicos mores inuitum reuocare beniuole | |
| perseuerat, spiritu carere iussus seram neglecti sa- | |
| lubris consilii paenitentiam egit. | |
| Idem Aristoteles de semet ipsos in neutram par- | 10 |
| tem loqui debere praedicabat, quoniam laudare se | |
| uani, uituperare stulti esset. eiusdem est utilissi- | |
| mum praeceptum ut uoluptates abeuntes considere- | |
| mus. quas quidem sic ostendendo minuit: fessis | |
| enim paenitentiaeque plenis animis nostris subicit, | 15 |
| quo minus cupide repetantur. | |
| Nec parum prudenter Anaxagoras interro- | 12.1 |
| ganti cuidam quisnam esset beatus 'nemo' inquit | |
| 'ex his, quos tu felices existimas, sed eum in illo | |
| numero reperies, qui a te ex miseris constare credi- | |
| tur'. non erit ille diuitiis et honoribus abundans, | 5 |
| sed aut exigui ruris aut non ambitiosae doctrinae | |
| fidelis ac pertinax cultor, in recessu quam in fronte | |
| beatior'. | |
| Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus | 13.1 |
| enim Atheniensibus diuinos honores Alexandro de- | |
| cernere 'uidete' inquit 'ne, dum caelum custoditis, | |
| terram amittatis'. | |
| Quam porro subtiliter Anacharsis leges ara- | 14.1 |
| neorum telis conparabat! nam ut illas infirmiora | |
| animalia retinere, ualentiora transmittere, ita his | |
| humiles et pauperes constringi, diuites et praepo- | |
| tentes non alligari. | 5 |
| Nihil etiam Agesilai facto sapientius, siqui- | 15.1 |
| dem, cum aduersus rem publicam Lacedaemoniorum | |
| conspirationem ortam noctu conperisset, leges Ly- | |
| curgi continuo abrogauit, quae de indemnatis suppli- | |
| cium sumi uetabant: conprehensis autem et inter- | 5 |
| fectis sontibus e uestigio restituit atque utrumque | |
| simul prouidit, ne salutaris animaduersio uel iniusta | |
| esset uel iure impediretur. itaque, ut semper esse | |
| possent, aliquando non fuerunt. | |
| Sed nescio an Hannonis excellentissimae pru- | 16.1 |
| dentiae consilium: Magone enim Cannensis pugnae | |
| exitum senatui Poenorum nuntiante inque tanti suc- | |
| cessus fidem anulos aureos trium modiorum mensu- | |
| ram explentes fundente, qui interfectis nostris ciui- | 5 |
| bus detracti erant, quaesiuit an aliquis sociorum post | |
| tantam cladem a Romanis defecisset, atque ut audi- | |
| uit neminem ad Hannibalem transisse, suasit proti- | |
| nus legati Romam, per quos de pace ageretur, mitte- | |
| rentur. cuius si sententia ualuisset, neque secundo | 10 |
| Punico bello uicta Karthago neque tertio deleta foret. | |
| Ne Samnites quidem paruas poenas consi- | 17.1 |
| milis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salu- | |
| tare consilium neglexerant. qui auctoritate et pru- | |
| dentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius | |
| filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Ro- | 5 |
| manis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inuio- | |
| latas dimittendas respondit. postero die eadem de | |
| re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut | |
| maximo beneficio gratia hostium emere<re>tur aut | |
| grauissima iactura uires confringerentur. sed in- | 10 |
| prouida temeritas uictorum, dum utramque partem | |
| spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem | |
| suam accendit. | |
| Multis et magnis sapientiae exemplis paruu- | 18.1 |
| lum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione | |
| aduersus eos, quos uehementer oderunt, uti uolunt, | |
| ut mala consuetudine delectentur optant modestoque | |
| uoti genere efficacissimum ultionis euentum reperi- | 5 |
| unt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo | |
| perseueranter morari, exitio ea uicina dulcedo est. |