| Cum facilius cuiusque rei in unum contracta | 1.14.1.1 |
| species quam diuisa temporibus oculis animisque | |
| inhaereat, statui priorem huius uoluminis poste- | |
| rioremque partem non inutili rerum notitia in artum | |
| contracta distinguere atque huic loco inserere quae | 5 |
| quoque tempore post Romam a Gallis captam deducta | |
| sit colonia iussu senatus; nam militarium et causae | |
| et auctores et ipsarum praefulgent nomina. Huic | |
| rei per idem tempus ciuitates propagatas auctumque | |
| Romanum nomen communione iuris haud intempes- | 10 |
| tiue subtexturi uidemur. | |
| Post septem annos quam | 2.1 |
| Galli urbem ceperant, Sutrium deducta colonia | |
| est et, post annum, Setia, nouemque interiectis | |
| annis, Nepe, deinde, interpositis duobus et triginta, | |
| Aricini in ciuitatem recepti. | 5 |
| Abhinc annos autem | 3.1 |
| CCCL, Sp. Postumio Veturio Caluino consulibus, | |
| Campanis data est ciuitas partique Samnitium sine | |
| suffragio; et eodem anno Cales deducta colonia. | |
| Interiecto deinde triennio, Fundani et Formiani | 5 |
| in ciuitatem recepti, eo ipso anno quo Alexandria | |
| condita est; | |
| insequentibusque consulibus, a Sp. Pos- | 4.1 |
| tumio Philone Publilio censoribus Acerranis data | |
| ciuitas. Et, post triennium, Tarracina deducta | |
| colonia interpositoque quadriennio, Luceria, ac deinde, | |
| interiecto triennio, Suessa Aurunca et Saticula, | 5 |
| Interamnaque post biennium. | |
| Decem deinde hoc | 5.1 |
| munere anni uacauerunt: tunc Sora atque Alba | |
| deductae coloniae et Carseoli post biennium. | |
| At | 6.1 |
| quintum Fabio Quinto, Decio Mure quartum consu- | |
| libus, quo anno Pyrrhus regnare coepit, Sinuessam | |
| Minturnasque missi coloni, post quadriennium Venu- | |
| siam; interiectoque biennio, M'. Curio et Rufino | 5 |
| Cornelio consulibus, Sabinis sine suffragio data ciui- | |
| tas: id actum ante annos ferme CCCXX. | |
| At Cosam | 7.1 |
| et Paestum abhinc annos ferme trecentos, Fabio | |
| Dorsone et Claudio Canina consulibus, interiecto | |
| quinquennio, Sempronio Sopho et Appio, Caeci | |
| filio, consulibus, Ariminum <et> Beneuentum coloni | 5 |
| missi et suffragii ferendi ius Sabinis datum. | |
| At | 8.1 |
| initio primi belli Punici, Firmum et Castrum colonis | |
| occupata et, post annum, Aesernia postque XVII | |
| annos, Aefulum et Alsium Fregenaeque [anno] | |
| post biennium proximoque anno, Torquato Sempro- | 5 |
| nioque consulibus, Brundisium et, post triennium, | |
| Spoletium, quo anno Floralium ludorum factum | |
| est initium. Postque biennium ducta Valentia et, | |
| sub aduentum in Italiam Hannibalis, Cremona atque | |
| Placentia. | 10 |