| Hoc primum anno sanguine consulis Romani | 2.20.1.1 |
| militis imbutae manus sunt; quippe <Q.> Pompeius, | |
| collega Sullae, ab exercitu Cn. Pompei proconsulis | |
| seditione, sed quam dux creauerat, interfectus est. | |
| Non erat Mario Sulpicioque Cinna temperatior. | 2.1 |
| Itaque, cum ita ciuitas Italiae data esset ut in octo | |
| tribus contribuerentur noui ciues, ne potentia eorum | |
| et multitudo ueterum ciuium dignitatem frangeret | |
| plusque possent recepti in beneficium quam auctores | 5 |
| beneficii, Cinna in omnibus tribubus eos se distri- | |
| buturum pollicitus est: | |
| quo nomine ingentem totius | 3.1 |
| Italiae frequentiam in urbem acciuerat. E qua pulsus | |
| collegae optimatiumque uiribus, cum in Campa- | |
| niam tenderet, ex auctoritate senatus consulatus | |
| ei abrogatus est suffectusque in eius locum L. Cor- | 5 |
| nelius Merula, flamen Dialis. Haec iniuria homine | |
| quam exemplo dignior fuit. | |
| Tum Cinna, corruptis | 4.1 |
| primo centurionibus ac tribunis, mox etiam spe | |
| largitionis militibus, ab eo exercitu qui circa Nolam | |
| erat receptus est. Is, cum uniuersus in uerba eius | |
| iurasset, retinens insignia consulatus patriae bellum | 5 |
| intulit, fretus ingenti numero nouorum ciuium, e | |
| quorum delectu CCC amplius cohortes conscripserat | |
| ac triginta legionum instar impleuerat. | |
| Opus erat | 5.1 |
| partibus auctoritate, gratia, cuius augendae C. Ma- | |
| rium cum filio de exilio reuocauit quique cum iis | |
| pulsi erant. |