| Dum bellum autem infert patriae Cinna, | 2.21.1.1 |
| Cn. Pompeius, Magni pater, cuius praeclara opera | |
| bello Marsico praecipue circa Picenum agrum, ut | |
| praescripsimus, usa erat res publica quique Asculum | |
| ceperat, circa quam urbem, cum in multis aliis regio- | 5 |
| nibus exercitus dispersi forent, quinque et LXX milia | |
| ciuium Romanorum, amplius LX milia Italicorum | |
| una die conflixerant, | |
| frustratus spe continuandi | 2.1 |
| consulatus, ita se dubium mediumque partibus | |
| praestitit ut omnia ex proprio usu ageret tempori- | |
| busque insidiari uideretur et huc atque illuc, unde | |
| spes maior adfuisset potentiae, se exercitumque | 5 |
| deflecteret. | |
| Sed ad ultimum magno atrocique | 3.1 |
| proelio cum Cinna conflixit: cuius commissi patra- | |
| tique sub ipsis moenibus focisque urbis Romanae, | |
| pugnantibus spectantibusque quam fuerit euentus | |
| exitiabilis, uix uerbis exprimi potest. | 5 |
| Post hoc, cum | 4.1 |
| utrumque exercitum uelut parum bello exhaustum | |
| laceraret pestilentia, Cn. Pompeius decessit. Cuius | |
| interitus uoluptas amissorum aut gladio aut morbo | |
| ciuium paene damno repensata est populusque | 5 |
| Romanus, quam uiuo iracundiam debuerat, in | |
| corpus mortui contulit. | |
| Seu duae seu tres Pom- | 5.1 |
| peiorum fuere familiae, primus eius nominis ante | |
| annos fere CLXXII Q. Pompeius cum Cn. Seruilio | |
| consul fuit. | |
| Cinna et Marius haud incruentis | 6.1 |
| utrimque certaminibus editis urbem occupauerunt, | |
| sed prior ingressus Cinna de recipiendo Mario legem | |
| tulit. |