| Mox C. Marius pestifero ciuibus suis | 2.22.1.1 |
| reditu intrauit moenia. Nihil illa uictoria fuisset | |
| crudelius nisi mox Sullana esset secuta; | |
| neque licentia | 2.1 |
| gladiorum in mediocres saeuitum, sed excelsissimi | |
| quoque atque eminentissimi ciuitatis uiri uariis | |
| suppliciorum generibus adfecti. In iis consul Oc- | |
| tauius, uir lenissimi animi, iussu Cinnae interfectus | 5 |
| est. Merula autem, qui se sub aduentum Cinnae | |
| consulatu abdicauerat, incisis uenis superfusoque | |
| altaribus sanguine, quos saepe pro salute rei publicae | |
| flamen Dialis precatus erat deos, eos in execrationem | |
| Cinnae partiumque eius tum precatus optime de | 10 |
| re publica meritum spiritum reddidit. | |
| M. Antonius, | 3.1 |
| princeps ciuitatis atque eloquentiae, gladiis militum, | |
| quos ipsos facundia sua moratus erat, iussu Mari | |
| Cinnaeque confossus est. | |
| Q. Catulus, et aliarum | 4.1 |
| uirtutum et belli Cimbrici gloria quae illi cum Mario | |
| communis fuerat celeberrimus, cum ad mortem | |
| conquireretur, conclusit se loco nuper calce hare- | |
| naque perpolito, illatoque igni qui uim odoris exci- | 5 |
| taret, simul exitiali hausto spiritu, simul incluso | |
| suo, mortem magis uoto quam arbitrio inimicorum | |
| obiit. | |
| Omnia erant praecipitia in re publica, nec tamen | 5.1 |
| adhuc quisquam inueniebatur qui bona ciuis Romani | |
| aut donare auderet aut petere sustineret. Postea | |
| id quoque accessit ut saeuitiae causam auaritia | |
| praeberet et modus culpae ex pecuniae modo consti- | 5 |
| tueretur et, qui fuisset locuples, fieret is nocens, | |
| sui quisque periculi merces foret, nec quidquam | |
| uideretur turpe, quod esset quaestuosum. |