| Secundum deinde consulatum Cinna et | 2.23.1.1 |
| septimum Marius in priorum dedecus iniit, cuius | |
| initio morbo oppressus decessit, uir in bello hostibus, | |
| in otio ciuibus infestissimus quietisque impatien- | |
| tissimus. | 5 |
| In huius locum suffectus Valerius Flaccus, | 2.1 |
| turpissimae legis auctor qua creditoribus quadran- | |
| tem solui iusserat, cuius facti merita eum poena intra | |
| biennium consecuta est. | |
| Dominante in Italia Cinna, | 3.1 |
| maior pars nobilitatis ad Sullam in Achaiam ac | |
| deinde post in Asiam perfugit. Sulla interim cum | |
| Mithridatis praefectis circa Athenas Boeotiamque | |
| et Macedoniam ita dimicauit ut et Athenas reciperet | 5 |
| et plurimo circa multiplices Piraei portus muni- | |
| tiones labore expleto amplius CC milia hostium | |
| interficeret nec minus multa caperet. | |
| Si quis hoc | 4.1 |
| rebellandi tempus, quo Athenae oppugnatae a Sulla | |
| sunt, imputat Atheniensibus, nimirum ueri uetusta- | |
| tisque ignarus est: adeo enim certa Atheniensium | |
| in Romanos fides fuit ut semper et in omni re, quid- | 5 |
| quid sincera fide gereretur, id Romani Attica fieri | |
| praedicarent. | |
| Ceterum tum, oppressi Mithridatis | 5.1 |
| armis, homines miserrimae condicionis, cum ab | |
| inimicis tenerentur, oppugnabantur ab amicis et | |
| animos extra moenia, corpora necessitati seruientes | |
| intra muros habebant. | 5 |
| Transgressus deinde in | 6.1 |
| Asiam, Sulla parentem ad omnia supplicemque | |
| Mithridatem inuenit, quem multatum pecunia ac | |
| parte nauium Asia omnibusque aliis prouinciis, | |
| quas armis occupauerat, decedere coegit, captiuos | 5 |
| recepit, in perfugas noxiosque animaduertit, pater- | |
| nis, id est Ponticis, finibus esse contentum iussit. |