| C. Flauius Fimbria, qui praefectus equi- | 2.24.1.1 |
| tum ante aduentum Sullae Valerium Flaccum consu- | |
| larem uirum interfecerat, exercituque occupato | |
| imperator appellatus forte Mithridatem pepulerat | |
| proelio, sub aduentu Sullae se ipse interemit, adu- | 5 |
| lescens quae pessime ausus erat fortiter executus. | |
| Eodem anno, P. Laenas, tribunus plebis, Sex. Luci- | 2.1 |
| lium qui in priore anno tribunus pl. fuerat saxo | |
| Tarpeio deiecit et, cum collegae eius, quibus diem | |
| dixerat, metu ad Sullam profugissent, aqua ignique | |
| iis interdixit. | 5 |
| Tum Sulla, compositis transmarinis rebus, cum | 3.1 |
| ad eum primum omnium Romanorum legati Par- | |
| thorum uenissent et in iis quidam magi ex notis | |
| corporis respondissent caelestem eius uitam et | |
| memoriam futuram, reuectus in Italiam haud plura | 5 |
| quam XXX armatorum milia aduersum CC amplius | |
| hostium exposuit Brundusii. | |
| Vix quidquam in | 4.1 |
| Sullae operibus clarius duxerim quam quod, cum | |
| per triennium Cinnanae Marianaeque partes Italiam | |
| obsiderent, neque illaturum se bellum iis dissimu- | |
| lauit nec quod erat in manibus omisit, existimauitque | 5 |
| ante frangendum hostem quam ulciscendum ciuem, | |
| repulsoque externo metu, ubi quod alienum esset | |
| uicisset, superaret quod erat domesticum. | |
| Ante | 5.1 |
| aduentum L. Sullae, Cinna, seditione orta, ab exer- | |
| citu interemptus est, uir dignior qui arbitrio uictorum | |
| moreretur quam iracundia militum. De quo uere | |
| dici potest ausum eum quae nemo auderet bonus, | 5 |
| perfecisse quae a nullo nisi fortissimo perfici possent | |
| et fuisse eum in consultando temerarium, in exe- | |
| quendo uirum. Carbo, nullo suffecto collega, solus | |
| toto anno consul fuit. |