| Putares Sullam uenisse in Italiam non | 2.25.1.1 |
| belli uindicem, sed pacis auctorem: tanta cum quiete | |
| exercitum per Calabriam Apuliamque cum singulari | |
| cura frugum, agrorum, hominum, urbium perduxit | |
| in Campaniam temptauitque iustis legibus et aequis | 5 |
| condicionibus bellum componere; sed iis quibus | |
| et pessima et immodica cupiditas erat non poterat | |
| pax placere. | |
| Crescebat interim in dies Sullae exer- | 2.1 |
| citus confluentibus ad eum optimo quoque et sa- | |
| nissimo. Felici deinde circa Capuam euentu Scipio- | |
| nem Norbanumque consules superat: quorum | |
| Norbanus acie uictus, Scipio ab exercitu suo desertus | 5 |
| ac proditus inuiolatus a Sulla dimissus est. | |
| Adeo | 3.1 |
| enim Sulla dissimilis fuit bellator ac uictor ut, dum | |
| uincit, [ac] iustissimo lenior, post uictoriam audito | |
| fuerit crudelior. Nam ut consulem, ut praediximus, | |
| exarmatum Quintumque Sertorium—pro quanti | 5 |
| mox belli facem!—et multos alios, potitus eorum, | |
| dimisit incolumes, credo ut in eodem homine duplicis | |
| ac diuersissimi animi conspiceretur exemplum. | |
| Post | 4.1 |
| uictoriam, qua ad [emendes] montem Tifata cum | |
| C. Norbano concurrerat, Sulla gratis Dianae, cuius | |
| numini regio illa sacrata est, soluit; aquas salubri- | |
| tate medendisque corporibus nobiles agrosque omnes | 5 |
| addixit deae. Huius gratae religionis memoriam | |
| et inscriptio templi adfixa posti hodieque <et> tabula | |
| testatur aerea intra aedem. |