| Deinde consules Carbo tertium et C. Ma- | 2.26.1.1 |
| rius, septiens consulis filius, annos natus XXVI, | |
| uir animi magis quam aeui paterni, multa forti- | |
| terque molitus neque usquam inferior nominis | |
| titulis. Apud Sacriportum pulsus a Sulla acie Praeneste | 5 |
| quod ante natura munitum praesidiis firmauerat, | |
| se exercitumque contulit. | |
| Ne quid usquam malis publicis deesset, in qua | 2.1 |
| ciuitate semper uirtutibus certatum erat, certabatur | |
| sceleribus, optimusque sibi uidebatur qui fuerat | |
| pessimus. Quippe, dum ad Sacriportum dimicatur, | |
| Damasippus praetor Domitium, Scaeuolam etiam, | 5 |
| pontificem maximum et diuini humanique iuris | |
| auctorem celeberrimum, et C. Carbonem praetorium, | |
| consulis fratrem, et Antistium aedilicium uelut | |
| fauentis Sullae partibus in curia Hostilia trucidauit. | |
| Non perdat nobilissimi facti gloriam Calpurnia, | 3.1 |
| Bestiae filia, uxor Antistii, quae iugulato, ut praedixi- | |
| mus, uiro, gladio se ipsa transfixit. Quantum huius | |
| gloriae famaeque accessit! Nunc uirtute eminet, | |
| patria <fama> latet. | 5 |