| Gallias primum Domitio Fabioque, | 2.39.1.1 |
| nepote Pauli, qui Allobrogicus uocatus est, intratas | |
| cum exercitu, magna mox clade nostra, saepe et | |
| adfectauimus et amisimus. Sed fulgentissimum | |
| C. Caesaris opus in his conspicitur; quippe eius | 5 |
| ductu auspiciisque infractae paene idem quod totus | |
| terrarum orbis ignauum conferunt stipendium. | |
| Ab | 2.1 |
| eodem facta < . . . > Numidicus. Ciliciam perdomuit | |
| Isauricus et post bellum Antiochinum Vulso Manlius | |
| Gallograeciam. Bithynia, ut praediximus, testa- | |
| mento Nicomedis relicta hereditaria. Diuus Augustus, | 5 |
| praeter Hispanias aliasque gentes, quarum titulis | |
| forum eius praenitet, paene idem facta Aegypto | |
| stipendiaria, quantum pater eius Galliis, in aerarium | |
| reditus contulit. | |
| At Ti. Caesar, quam certam His- | 3.1 |
| panis parendi confessionem extorserat, parem Illy- | |
| riis Delmatisque extorsit. Raetiam autem et Vinde- | |
| licos ac Noricos Pannoniamque et Scordiscos nouas | |
| imperio nostro subiunxit prouincias. Vt has armis, | 5 |
| ita auctoritate Cappadociam populo Romano fecit | |
| stipendiariam. Sed reuertamur ad ordinem. |