| Secuta deinde Cn. Pompei militia, gloriae | 2.40.1.1 |
| laborisne maioris incertum est. Penetratae cum | |
| uictoria Media, Albani, Hiberi; ac deinde flexum | |
| agmen ad eas nationes quae dextra atque intima | |
| Ponti incolunt, Colchos Heniochosque et Achaeos, | 5 |
| et oppressus auspiciis Pompei, insidiis filii Pharnacis | |
| Mithridates, ultimus omnium iuris sui regum praeter | |
| Parthicos. | |
| Tum uictor omnium quas adierat gen- | 2.1 |
| tium Pompeius, suoque et ciuium uoto maior et per | |
| omnia fortunam hominis egressus, reuertitur in | |
| Italiam. Cuius reditum fauorabilem opinio fecerat. | |
| Quippe plerique non sine exercitu uenturum in | 5 |
| urbem adfirmabant et libertati publicae staturum | |
| arbitrio suo modum. | |
| Quo magis hoc homines timue- | 3.1 |
| rant, eo gratior ciuilis tanti imperatoris reditus fuit: | |
| omni quippe Brundusii dimisso exercitu, nihil praeter | |
| nomen imperatoris retinens, cum priuato comitatu | |
| quem semper illi adstare moris fuit, in urbem rediit | 5 |
| magnificentissimumque de tot regibus per biduum | |
| egit triumphum longeque maiorem omni ante se | |
| illata pecunia in aerarium, praeterquam a Paulo, | |
| ex manubiis intulit. | |
| Absente Cn. Pompeio, T. Ampius et T. Labienus, | 4.1 |
| tribuni plebis, legem tulerunt ut is ludis circensibus, | |
| corona aurea et omni cultu triumphantium uteretur, | |
| scaenicis autem praetexta coronaque aurea. Id ille | |
| non plus quam semel, et hoc sane nimium fuit, usur- | 5 |
| pare sustinuit. Huius uiri fastigium tantis auctibus | |
| fortuna extulit ut, primum ex Africa, iterum ex | |
| Europa, tertio ex Asia triumpharet et, quot partes | |
| orbis terrarum sunt, totidem faceret monumenta | |
| uictoriae suae. | 10 |
| Numquam tamen eminentia inui- | 5.1 |
| dia carent. Itaque et Lucullus, memor acceptae | |
| iniuriae, et Metellus Creticus, non iniuste querens | |
| —quippe ornamentum triumphi eius captiuos duces | |
| Pompeius subduxerat—et cum iis pars optimatium | 5 |
| refragabatur ne aut promissa ciuitatibus a Pompeio | |
| aut bene meritis praemia ad arbitrium eius perso- | |
| luerentur. |