| Secutus deinde est consulatus C. Caesaris | 2.41.1.1 |
| qui scribenti manum iniicit et quamlibet festinantem | |
| in se morari cogit. Hic nobilissima Iuliorum genitus | |
| familia et, quod inter omnes antiquissimos constabat, | |
| ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium | 5 |
| ciuium excellentissimus, uigore animi acerrimus, | |
| munificentia effusissimus, animo super humanam | |
| et naturam et fidem euectus, magnitudine cogita- | |
| tionum, celeritate bellandi, patientia periculorum | |
| Magno illi Alexandro, sed sobrio neque iracundo | 10 |
| simillimus, | |
| qui denique semper et cibo et somno | 2.1 |
| in uitam, non in uoluptatem uteretur, cum fuisset | |
| C. Mario sanguine coniunctissimus atque idem | |
| Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret nullo metu | |
| compelli potuit, cum M. Piso consularis Anniam, | 5 |
| quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gra- | |
| tiam, habuissetque fere XVIII annos eo tempore quo | |
| Sulla rerum potitus est, magis ministris Sullae adiu- | |
| toribusque partium quam ipso conquirentibus eum | |
| ad necem, mutata ueste dissimilemque fortunae | 10 |
| suae indutus habitum, nocte Vrbe elapsus est. | |
| Idem postea, admodum iuuenis, cum a piratis | 3.1 |
| captus esset, ita se per omne spatium quo ab his | |
| retentus est apud eos gessit ut pariter his terrori | |
| uenerationique esset, neque umquam aut die aut | |
| nocte—cur enim quod uel maximum est, si narrari | 5 |
| uerbis speciosis non potest, omittatur?—aut | |
| excalcearetur aut discingeretur, in hoc scilicet ne, | |
| si quando aliquid ex solito uariaret, suspectus his | |
| qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret. |