| Longum est narrare quid et quotiens ausus | 2.42.1.1 |
| sit, quanto opere conata eius qui obtinebat Asiam | |
| magistratus populi Romani metu suo destituerit: | |
| illud referatur documentum tanti mox euasuri uiri. | |
| Quae nox eam diem secuta est qua publica ciui- | 2.1 |
| tatium pecunia redemptus est, ita tamen ut cogeret | |
| ante obsides a piratis ciuitatibus dari, contracta | |
| classe et priuatus et tumultuaria, inuectus in eum | |
| locum in quo ipsi praedones erant, partem classis | 5 |
| fugauit, partem mersit, aliquot naues multosque | |
| mortales cepit; | |
| laetusque nocturnae expeditionis | 3.1 |
| triumpho ad suos reuersus est, mandatisque custodiae | |
| quos ceperat, in Bithyniam perrexit ad procon- | |
| sulem Iuncum—idem enim Asiam eamque obtine- | |
| bat—petens ut auctor fieret sumendi de captiuis | 5 |
| supplicii: quod cum ille se facturum negasset uendi- | |
| turumque captiuos dixisset—quippe sequebatur | |
| inuidia inertiam—incredibili celeritate reuectus ad | |
| mare priusquam de ea re ulli proconsulis redderen- | |
| tur epistulae, omnes quos ceperat suffixit cruci. | 10 |