| Idem mox ad sacerdotium ineundum | 2.43.1.1 |
| —quippe absens pontifex factus erat in Cottae | |
| consularis locum, <cum> paene puer a Mario Cin- | |
| naque flamen Dialis creatus uictoria Sullae, qui | |
| omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacer- | 5 |
| dotium—festinans in Italiam, ne conspiceretur a | |
| praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et | |
| merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum nauem | |
| una cum duobus amicis decemque seruis ingressus, | |
| effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. | 10 |
| Quo | 2.1 |
| quidem in cursu conspectis, ut putabat, piratarum | |
| nauibus, cum exuisset uestem alligassetque pugionem | |
| ad femur, alterutri se fortunae parans, mox intellexit | |
| frustratum esse uisum suum arborumque ex lon- | 5 |
| ginquo ordinem antemnarum praebuisse imaginem. | |
| Reliqua eius acta in Vrbe nobilissimaque Dola- | 3.1 |
| bellae accusatio et maior ciuitatis in ea fauor quam | |
| reis praestari solet, contentionesque ciuiles cum | |
| Q. Catulo atque aliis eminentissimis uiris celeberri- | |
| mae et ante praeturam uictus <in> maximi pontifi- | 5 |
| catus petitione Q. Catulus, omnium confessione | |
| senatus princeps, | |
| et restituta in aedilitate, aduer- | 4.1 |
| sante quidem nobilitate, monumenta C. Marii, | |
| simulque reuocati ad ius dignitatis proscriptorum | |
| liberi, et praetura quaesturaque mirabili uirtute | |
| atque industria obita in Hispania—cum esset | 5 |
| quaestor sub Vetere Antistio, auo huius Veteris | |
| consularis atque pontificis, duorum consularium et | |
| sacerdotum patris, uiri in tantum boni, in quantum | |
| humana simplicitas intellegi potest—, quo notiora | |
| sunt, minus egent stilo. | 10 |