| Hoc igitur consule, inter eum et Cn. Pom- | 2.44.1.1 |
| peium et M. Crassum inita potentiae societas, quae | |
| urbi orbique terrarum nec minus diuerso quoque | |
| tempore ipsis exitiabilis fuit. | |
| Hoc consilium sequendi | 2.1 |
| Pompeius causam habuerat ut tandem acta in trans- | |
| marinis prouinciis, quibus, ut praediximus, multi | |
| obtrectabant, per Caesarem confirmarentur consu- | |
| lem, Caesar autem, quod animaduertebat se cedendo | 5 |
| Pompei gloriae aucturum suam et inuidia communis | |
| potentiae in illum relegata confirmaturum uires | |
| suas, Crassus, ut quem principatum solus adsequi | |
| non poterat, auctoritate Pompei, uiribus teneret | |
| Caesaris. | 10 |
| Adfinitas etiam inter Caesarem Pom- | 3.1 |
| peiumque contracta nuptiis, quippe filiam C. Caesaris | |
| Cn. Magnus duxit uxorem. | |
| In hoc consulatu, Caesar | 4.1 |
| legem tulit, ut ager Campanus plebei diuideretur, | |
| suasore legis Pompeio: ita circiter XX milia ciuium | |
| eo deducta et ius urbis restitutum post annos cir- | |
| citer CLII quam bello Punico ab Romanis Capua | 5 |
| in formam praefecturae redacta erat. | |
| Bibulus, | 5.1 |
| collega Caesaris, cum actiones eius magis uellet | |
| impedire quam posset, maiore parte anni domi se | |
| tenuit: quo facto dum augere uult inuidiam collegae, | |
| auxit potentiam. Tum Caesari decretae in quin- | 5 |
| quennium Galliae. |