| Per idem tempus, P. Clodius, homo nobilis, | 2.45.1.1 |
| disertus, audax, quique dicendi neque faciendi | |
| ullum nisi quem uellet nosset modum, malorum | |
| propositorum executor acerrimus, infamis etiam | |
| sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter | 5 |
| religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum | |
| graues inimicitias cum M. Cicerone exerceret—quid | |
| enim inter tam dissimiles amicum esse poterat?— | |
| et a patribus ad plebem transisset, legem in tribu- | |
| natu tulit, qui ciuem Romanum indemnatum inte- | 10 |
| remisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius uerbis | |
| etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. | |
| Ita uir optime meritus de re publica conseruatae | 2.1 |
| patriae pretium calamitatem exilii tulit. Non ca- | |
| ruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et | |
| Pompeius. Hoc sibi contraxisse uidebatur Cicero, | |
| quod inter XX uiros diuidendo agro Campano esse | 5 |
| noluisset. | |
| Idem intra biennium sera Cn. Pompei | 3.1 |
| cura, uerum, ut coepit, intenta uotisque Italiae ac | |
| decretis senatus, uirtute atque actione Annii Milonis, | |
| tribuni pl., dignitati patriaeque restitutus est. | |
| Neque post Numidici exilium aut reditum quisquam | 5 |
| aut expulsus inuidiosius aut receptus est laetius: | |
| cuius domus quam infeste a Clodio disiecta erat, | |
| tam speciose a senatu restituta est. | |
| Idem P. Clodius in tribunatu, sub honorificen- | 4.1 |
| tissimo ministerii titulo, M. Catonem a re publica | |
| relegauit: quippe legem tulit, ut is quaestor cum | |
| iure praetorio, adiecto etiam quaestore, mitteretur | |
| in insulam Cyprum ad spoliandum regno Ptole- | 5 |
| maeum, omnibus morum uitiis eam contumeliam | |
| meritum. | |
| Sed ille, sub aduentum Catonis, uitae suae | 5.1 |
| uim intulit. Vnde pecuniam longe sperata maiorem | |
| Cato Romam retulit. Cuius integritatem laudari | |
| nefas est, insolentia paene argui potest quod una | |
| cum consulibus ac senatu effusa ciuitate obuiam | 5 |
| cum per Tiberim subiret nauibus, non ante is egressus | |
| est quam ad eum locum peruenit ubi erat exponenda | |
| pecunia. |