| Subita deinde exercitus seditio, qui | 2.81.1.1 |
| plerumque contemplatus frequentiam suam a disci- | |
| plina desciscit et, quod cogere se putat posse, rogare | |
| non sustinet, partim seueritate, partim liberalitate | |
| discussa principis, | 5 |
| speciosumque per idem tempus | 2.1 |
| adiectum supplementum Campanae coloniae < . . . > | |
| eius relicti erant publici; pro his longe uberiores | |
| reditus duodecies sestertii in Creta insula redditi | |
| et aqua promissa, quae hodieque singulare et salu- | 5 |
| britatis instrumentum et amoenitatis ornamentum | |
| est. | |
| Insigne coronae classicae, quo nemo umquam | 3.1 |
| Romanorum donatus erat, hoc bello Agrippa singu- | |
| lari uirtute meruit. Victor deinde Caesar reuersus in | |
| Vrbem, contractas emptionibus complures domos | |
| per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis | 5 |
| se usibus destinare professus est, templumque Apolli- | |
| nis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo | |
| singulari extructum munificentia est. |