Revertar nunc ad minii temperaturam. ipsae enim 7.9.1.1
glaebae, cum sunt aridae, contunduntur pilis ferreis, et
lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiun-
tur, ut adveniant, colores. cum ergo emissae sint ex minio
per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat 5
virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis. ita- 2.1
que cum est in expolitionibus conclavium tectis inductum,
permanet sine vitiis suo colore; apertis vero, id est peri-
styliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo
sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab 5
his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris deni-
gratur. itaque cum et alii multi tum etiam Faberius
scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter
expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui
post dies xxx facti sunt invenusto varioque colore. ita- 10
que primo locavit inducendos alios colores. at si qui 3.1
subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum
colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit,
ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam
saeta inducat; deinde postea carbonibus in ferreo vase 5
compositis eam ceram una cum pariete calfaciundo sudare
cogat lietque, ut peraequetur; deinde tunc candela centun-
culisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curan-
tur (haec autem γανωσις graece dicitur): ita obstans cerae 4.1
ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec
solis radios lambendo eripere ex his politionibus colo-
rem. quae autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinae,
nunc traiectae sunt ideo Romam, quod id genus venae 5
postea est inventum Hispaniae regionibus, <e> quibus
metallis glaebae portantur et per publicanos Romae curan-
tur. eae autem officinae sunt inter aedem Florae et
Quirini.