| Sunt autem et alia multa genera, quae habent suas | 8.3.7.1 |
| proprietates, ut in Sicilia flumen est Himeras, quod, a | |
| fonte cum est progressum, dividitur in duas partes; quae | |
| pars profluit contra Etruriam, quod per terrae dulcem | |
| sucum percurrit, est infinita dulcedine, quae altera parte | 5 |
| per eam terram currit, unde sal foditur, salsum habet | |
| saporem. item Paraetonio et quod est iter ad Ammonem | |
| et Casio ad Aegyptum lacus sunt palustres, qui ita sunt | |
| salsi, ut habeant insuper se salem congelatum. sunt autem | |
| et aliis pluribus locis et fontes et flumina <et> lacus, qui | 10 |
| per salifodinas percurrentes necessario salsi perficiuntur. | |
| alii autem per pingues terrae venas profluentes uncti oleo | 8.1 |
| fontes erumpunt, uti Solis, quod oppidum est Ciliciae, | |
| flumen nomine Liparis, in quo natantes aut lavantes ab | |
| ipsa aqua unguntur. similiter Aethiopiae lacus est, qui | |
| unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et India, qui | 5 |
| sereno caelo emittit olei magnam multitudinem, item | |
| Carthagini fons, in quo natat insuper oleum, odore uti | |
| scobe citreo; quo oleo etiam pecora solent ungere. Za- | |
| cyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt, | |
| qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt. Baby- | 10 |
| lone lacus amplissima magnitudine, qui λιμνη ασφαλτιτις | |
| appellatur, habet supra natans liquidum bitumen; quo | |
| bitumine et latere testaceo structum murum Samiramis | |
| circumdedit Babyloni. item Iope in Syria Arabiaque | |
| Nomadum lacus sunt inmani magnitudine, qui emittunt | 15 |
| bituminis maximas moles, quas diripiunt qui habitant circa. | |
| id autem non est mirandum; nam crebrae sunt ibi lapidi- | 9.1 |
| cinae bituminis duri. cum ergo per bituminosam terram | |
| vis erumpit aquae, secum extrahit et, cum sit egressa extra | |
| terram, secernitur et ita reicit ab se bitumen. etiamque | |
| est in Cappadocia in itinere, quod est inter Mazaca et | 5 |
| Tyana, lacus amplus, in quem lacum pars sive harundinis | |
| sive alii generis si demissa fuerit et postero die exempta, | |
| ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae | |
| autem pars extra aquam manserit, permanet in sua proprie- | |
| tate. ad eundem modum Hierapoli Phrygiae effervet | 10.1 |
| aquae calidae multitudo, e quibus circum hortos et vineas | |
| fossis ductis inmittitur; haec autem efficitur post annum | |
| crusta lapidea. ita quotannis dextra ac sinistra margines | |
| ex terra faciundo inducunt eam et efficiunt his crustis in | 5 |
| agris saepta. hoc autem ita videtur naturaliter fieri, quod | |
| in îs locis et ea terra, quibus [is] nascitur, sucus subest | |
| coaguli naturae similis; deinde cum commixta vis egre- | |
| ditur per fontes extra terram, a solis et aeris calore cogi- | |
| tur congelari, ut etiam in areis salinarum videtur. item | 11.1 |
| sunt ex amaro suco terrae fontes exeuntes vehementer | |
| amari, ut in Ponto est flumen Hypanis. <is> a capite | |
| profluit circiter milia xl sapore dulcissimo; deinde, cum | |
| pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia clx, admi- | 5 |
| scetur ei fonticulus oppido quam parvulus. is cum in eum | |
| influit, tunc tantam magnitudinem fluminis facit amaram, | |
| ideo quod per id genus terrae et venas, unde sandaracam | |
| fodiunt, ea aqua manando perficitur amara. |