| Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae | 8.3.24.1 |
| procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantan- | |
| dum, uti Tarso, Magnesiae, aliis eiusmodi regionibus. | |
| etiamque Zama est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba | |
| duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi consti- | 5 |
| tuit. ab ea milia passus xx est oppidum Ismuc, cuius | |
| agrorum regiones incredibili finitae sunt terminatione. | |
| cum esset enim Africa parens et nutrix ferarum bestiarum, | |
| maxime serpentium, in eius agris oppidi nulla nascitur, | |
| et si quando adlata ibi ponatur, statim moritur; neque id | 10 |
| solum, sed etiam terra ex his locis si alio translata fuerit, | |
| et ibi. id genus terrae etiam Balearibus dicitur esse. | |
| sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam | |
| ego sic accepi. Gaius Iulius Masinissae filius, cuius erant | 25.1 |
| totius oppidi agrorum possessiones, cum patre Caesare | |
| militavit. is hospitio meo est usus. ita cotidiano con- | |
| victu necesse fuerat de philologia disputare. interim cum | |
| esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, | 5 |
| exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi pro- | |
| crearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque | |
| semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas | |
| maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non | |
| solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta. | 10 |
| Cum haec tanta varietas sit disparibus rebus natura | 26.1 |
| distributa * * * quod humanum corpus est ex aliqua | |
| parte terrenum, in eo autem multa genera sunt umorum, | |
| uti sanguinis, lactis, sudoris, urinae, lacrimarum. ergo si | |
| in parva particula terreni tanta discrepantia invenitur | 5 |
| saporum, non est mirandum, si tanta in magnitudine terrae | |
| innumerabiles sucorum reperientur varietates, per quarum | |
| venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium | |
| egressus, et ita ex eo dispares variique perficiuntur in | |
| propriis generibus fontes propter locorum discrepantiam | 10 |
| et regionum qualitates terrarumque dissimiles proprie- | |
| tates. ex his autem rebus sunt nonnulla, quae ego per | 27.1 |
| me perspexi, cetera in libris graecis scripta inveni, quo- | |
| rum scriptorum hi sunt auctores: Theophrastos, Timaeus, | |
| Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, | |
| qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, | 5 |
| regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione | |
| caeli ita esse distributas scriptis dedicaverunt. quorum | |
| secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse | |
| putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his prae- | |
| scriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum | 10 |
| salientes possint ad civitates municipiaque perducere. | |
| nulla enim ex omnibus rebus tantas habere videtur ad | 28.1 |
| usum necessitates, quantas aqua, ideo quod omnium ani- | |
| malium natura, si frumenti fructu privata fuerit, arbustivo | |
| aut carne aut piscatu aut etiam qualibet ex his reliquis | |
| rebus escarum utendo poterit tueri vitam, sine aqua | 5 |
| vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus potest | |
| nasci nec tueri nec parari. quare magna diligentia in- | |
| dustriaque quaerendi sunt et eligendi fontes ad humanae | |
| vitae salubritatem. |