| Expertiones autem et probationes eorum sic sunt pro- | 8.4.1.1 |
| videndae. si erunt profluentes et aperti, antequam duci | |
| incipiantur, aspiciantur animoque advertantur, qua mem- | |
| bratura sint qui circa eos fontes habitant homines; et | |
| si erunt corporibus valentibus, coloribus nitidis, cruribus | 5 |
| non vitiosis, non lippis oculis, erunt probatissimi. item | |
| si fons novus fossus fuerit, et in vas corinthium sive al- | |
| terius generis, quod erit ex aere bono, ea aqua sparsa | |
| maculam non fecerit, optima est. itemque in aeneo si | |
| ea aqua defervefacta et postea requieta et defusa fuerit, | 10 |
| neque in eius aenei fundo harena aut limus invenietur, ea | |
| aqua erit item probata. item si legumina in vas cum | 2.1 |
| ea aqua coniecta ad ignem posita celeriter percocta fue- | |
| rint, indicabunt aquam esse bonam et salubrem. non | |
| etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit lim- | |
| pida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit, mu- | 5 |
| scus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab | |
| aliquo inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit | |
| speciem, in<dica>bitur his signis esse tenuis et summa | |
| salubritate. | |
| Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque, ut | 5.1.1 |
| fieri oporteat, explicabo. cuius ratio est prima perlibratio. | |
| libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate, | |
| sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae | |
| libraeque fallunt. chorobates autem est regula longa cir- | 5 |
| citer pedum viginti. ea habet ancones in capitibus ex- | |
| tremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad | |
| normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a | |
| cardinibus compacta transversaria, quae habent lineas ad | |
| perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula per- | 10 |
| pendicula in singulis partibus singula, quae, cum regula est | |
| conlocata aeque, tangendo aeque ac pariter lineas descri- | |
| ptionis indicant libratam conlocationem. sin autem ventus | 2.1 |
| interpellaverit et motionibus lineae non potuerint certam | |
| significationem facere, tunc habeat in superiore parte | |
| canalem longum pedes v, latum digitum, altum sesqui- | |
| digitum, eoque aqua infundatur, et si aequaliter aqua | 5 |
| canalis summa labra tanget, scietur esse libratum. item | |
| eo chorobate cum perlibratum ita fuerit, scietur, quantum | |
| habuerit fastigii. fortasse, qui Archimedis libros legit, | 3.1 |
| dicet non posse fieri veram ex aqua librationem, quod | |
| ei placet aquam non esse libratam, sed sphaeroides habere | |
| schema et ibi habere centrum, quo loci habet orbis terra- | |
| rum. hoc autem, sive plana est aqua seu sphaeroides, | 5 |
| necesse est, <ad> extrema capita dextra ac sinistra, cum | |
| librata regula erit, pariter sustinere regulam aquam; sin | |
| autem proclinatum habuerit regulae canalem, erit ex una | |
| parte, quae erit altior, non in summis labris aqua; necesse | |
| est enim, quocumque aqua sit infusa, in medio inflationem | 10 |
| curvaturamque habere, sed capita dextra ac sinistra inter | |
| se librata esse. exemplar autem chorobati erit in ex- | |
| tremo volumine descriptum. et si erit fastigium magnum, | |
| facilior erit decursus aquae; sin autem intervalla erunt | |
| lacunosa, substructionibus erit succurrendum. | 15 |