| Ductus autem aquae fiunt generibus tribus: rivis per | 8.6.1.1 |
| canales structiles, aut fistulis plumbeis, seu tubulis ficti- | |
| libus. quorum hae sunt rationes. si canalibus, ut struc- | |
| tura fiat quam solidissima, solumque rivi libramenta habeat | |
| fastigata ne minus in centenos pedes sicilico. eaeque struc- | 5 |
| turae confornicentur, ut minime sol aquam tangat. cum- | |
| que venerit ad moenia, efficiatur castellum et castello | |
| coniunctum ad recipiendam aquam triplex inmissarium, | |
| conlocenturque in castello tres fistulae aequaliter divisae | |
| intra receptacula coniuncta, uti, cum abundaverit ab ex- | 10 |
| tremis, in medium receptaculum redundet. ita in medio | 2.1 |
| ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in | |
| balneas †vectigal quotannis populo praestent, ex quibus | |
| tertio in domus privatas, ne desit in publico, non enim | |
| poterint avertere, cum habuerint a capitibus proprias duc- | 5 |
| tiones. haec autem quare divisa constituerim, hae sunt | |
| causae, uti qui privatim ducent in domos vectigalibus | |
| tueantur per publicanos aquarum ductus. sin autem me- | 3.1 |
| dii montes erunt inter moenia et caput fontis, sic erit | |
| faciendum, uti specus fodiantur sub terra librenturque ad | |
| fastigium, quod supra scriptum est. et si tofus erit aut | |
| saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum | 5 |
| aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu | |
| struantur et ita perducatur. puteique ita sint facti, uti | |
| inter duos sit actus. | |
| Sin autem fistulis plumbeis ducetur, primum castellum | 4.1 |
| ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lumen fistu- | |
| larum constituatur, eaeque fistulae <e> castello conlocen- | |
| tur ad castellum, quod erit in moenibus. fistulae ne minus | |
| longae pedum denûm fundantur. quae si centenariae erunt, | 5 |
| pondus habeant in singulas pondo mcc; si octogenariae, | |
| pondo dcccclx; si quinquagenariae, pondo dc; quadragena- | |
| riae pondo cccclxxx; tricenariae pondo ccclx; vicenariae | |
| pondo ccxl; quinûm denûm pondo clxxx; denûm pondo | |
| cxx; octonûm pondo c; quinariae pondo lx. e latitudine | 10 |
| autem lamnarum, quot digitos habuerint, antequam in | |
| rotundationem flectantur, magnitudinum ita nomina conci- | |
| piunt fistulae. namque quae lamna fuerit digitorum quin- | |
| quaginta, cum fistula perficietur ex ea lamna, vocabitur | |
| quinquagenaria similiterque reliquae. ea autem ductio, | 5.1 |
| quae per fistulas plumbeas est futura, hanc habebit expe- | |
| ditionem. quodsi caput habeat libramenta ad moenia | |
| montesque medii non fuerint altiores, ut possint inter- | |
| pellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta, | 5 |
| quemadmodum in rivis et canalibus. sin autem non longa | |
| erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt | |
| perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur. cum vene- | |
| rint ad imum, non alte substruitur, ut sit libramentum | |
| quam longissimum; hoc autem erit venter, quod Graeci | 10 |
| appellant κοιλιαν. deinde cum venerit adversus clivum, | |
| ex longo spatio ventris leniter tumescit, <ut> exprimatur | |
| in altitudinem summi clivi. quodsi non venter in vallibus | 6.1 |
| factus fuerit nec substructum ad libram factum, sed geni- | |
| culus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras. | |
| etiam in ventre colliquiaria sunt facienda, per quae vis | |
| spiritus relaxetur. ita per fistulas plumbeas aquam qui | 5 |
| ducent, his rationibus bellissime poterunt efficere, quod et | |
| decursus et circumductiones et ventres et expressus hac | |
| ratione possunt fieri, cum habebunt a capitibus ad moenia | |
| fastigii libramenta. item inter actus ducentos non est in- | 7.1 |
| utile castella conlocari, ut, si quando vitium aliqui locus | |
| fecerit, non totum omneque opus contundatur et, in qui- | |
| bus locis sit factum, facilius inveniatur; sed ea castella | |
| neque in decursu neque in ventris planitia neque in ex- | 5 |
| pressionibus neque omnino in vallibus, sed in perpetua | |
| <fiant> aequalitate. |