| Sin autem minore sumptu voluerimus, sic est facien- | 8.6.8.1 |
| dum. tubuli crasso corio ne minus duorum digitorum fiant, | |
| sed ita hi tubuli ex una parte sint lingulati, ut alius in | |
| alium inire convenireque possint. coagmenta autem eorum | |
| calce viva ex oleo subacta sunt inlinienda, et in declina- | 5 |
| tionibus libramenti ventris lapis est ex saxo rubro in ipso | |
| geniculo conlocandus isque perterebratus, uti ex decursu | |
| tubulus novissimus in lapide coagmentetur et primus [ex] | |
| librati ventris; ad eundem modum adversum clivum et | |
| novissimus librati ventris in cavo saxi rubri haereat et | 10 |
| primus expressionis ad eundem modum coagmentetur. ita | 9.1 |
| librata planitia tubulorum ad decursus et expressiones | |
| non extolletur. namque vehemens spiritus in aquae duc- | |
| tione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum | |
| leniter et parce a capite aqua inmittatur et in geniculis | 5 |
| aut versuris alligationibus aut pondere saburra continea- | |
| tur. reliqua omnia uti fistulis plumbeis ita sunt conlo- | |
| canda. item cum primo aqua a capite inmittitur, ante | |
| favilla inmittetur, uti coagmenta, si qua sunt non satis | |
| oblita, favilla oblinantur. habent autem tubulorum duc- | 10.1 |
| tiones ea commoda. primum in opere quod si quod vi- | |
| tium factum fuerit, quilibet id potest reficere. etiamque | |
| multo salubrior est ex tubulis aqua quam per fistulas, | |
| quod plumbum videtur esse ideo vitiosum, quod ex eo | 5 |
| cerussa nascitur; haec autem dicitur esse nocens corpori- | |
| bus humanis. ita quod ex eo procreatur, <si> id est vi- | |
| tiosum, non est dubium, quin ipsum quoque non sit salubre. | |
| exemplar autem ab artificibus plumbariis possumus acci- | 11.1 |
| pere, quod palloribus occupatos habent corporis colores. | |
| namque cum fundendo plumbum flatur, vapor ex eo in- | |
| sidens corporis artus et in diem exurens eripit ex mem- | |
| bris eorum sanguinis virtutes. itaque minime fistulis | 5 |
| plumbeis aqua duci videtur, si volumus eam habere sa- | |
| lubrem. saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus | |
| potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant | |
| vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis in- | |
| tegritatem fictilibus utuntur. | 10 |