| Sin autem fontes <non sunt>, unde ductiones aquarum | 8.6.12.1 |
| faciamus, necesse est puteos fodere. in puteorum autem | |
| fossionibus non est contemnenda ratio, sed acuminibus | |
| sollertiaque magna naturales rerum rationes considerandae, | |
| quod habet multa variaque terra in se genera. est enim | 5 |
| uti reliquae res ex quattuor principiis composita. et | |
| primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, | |
| item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nasci- | |
| tur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per inter- | |
| venia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum | 10 |
| et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis | |
| obturant eorum naribus spiritus animales; ita, qui non | |
| celerius inde effugiunt, ibi interimuntur. hoc autem qui- | 13.1 |
| bus rationibus caveatur, sic erit faciendum. lucerna accensa | |
| demittatur; quae si permanserit ardens, sine periculo de- | |
| scendetur. sin autem eripietur lumen a vi vaporis, tunc se- | |
| cundum puteum dextra ac sinistra defodiantur aestuaria; | 5 |
| ita quemadmodum per nares spiritus ex aestu<ariis> dissi- | |
| pabuntur. cum haec sic explicata fuerint et ad aquam | |
| erit perventum, tunc saepiatur as<sa> structura, ne ob- | |
| turentur venae. | |
| Sin autem loca dura erunt aut nimium venae penitus | 14.1 |
| fuerint, tunc signinis operibus ex tectis aut superioribus | |
| locis excipiendae sunt copiae. in signinis autem operibus | |
| haec sunt facienda. uti harena primum purissima asperri- | |
| maque paretur, caementum de silice frangatur ne gravius | 5 |
| quam librarium, calx quam vehementissima mortario mixta, | |
| ita ut quinque partes harenae ad duas respondeant. eorum | |
| fossa ad libramentum altitudinis, quod est futurum, calce- | |
| tur vectibus ligneis ferratis. parietibus calcatis, in medio | 15.1 |
| quod erit terrenum, exinaniatur ad libramentum infimum | |
| parietum. hoc exaequato solum calcetur ad crassitudinem, | |
| quae constituta fuerit. ea autem si duplicia aut triplicia | |
| facta fuerint, uti percolationibus transmutari possint, multo | 5 |
| salubriorem et suaviorem aquae usum efficient; limus enim | |
| cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus | |
| conservabit saporem. si non, salem addi necesse erit et | |
| extenuari. | |
| Quae potui de aquae virtute et varietate, quasque habeat | 10 |
| utilitates quibusque rationibus ducatur et probetur, in | |
| hoc volumine posui; de gnomonicis vero rebus et horolo- | |
| giorum rationibus insequenti perscribam. |