| LIBER NONUS | |
| Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, Ne- | 9.pr.1.1 |
| mea vicissent, Graecorum maiores ita magnos honores | |
| constituerunt, uti non modo in conventu stantes cum palma | |
| et corona ferant laudes, sed etiam, cum revertantur in | |
| suas civitates cum victoria, triumphantes quadrigis in | 5 |
| moenia et in patrias invehantur e reque publica perpe- | |
| tua vita constitutis vectigalibus fruantur. cum ergo id | |
| animadvertam, admiror, quid ita non scriptoribus eidem | |
| honores etiamque maiores sint tributi, qui infinitas utili- | |
| tates aevo perpetuo omnibus gentibus praestant. id enim | 10 |
| magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora | |
| exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum | |
| suos sensus, sed etiam omnium, <cum> libris ad discen- | |
| dum et animos exacuendos praeparant praecepta. quid | 2.1 |
| enim Milo Crotoniates, quod fuit invictus, prodest homi- | |
| nibus aut ceteri, qui eo genere fuerunt victores, nisi quod, | |
| dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt nobilitatem. | |
| Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis | 5 |
| ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis | |
| culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus | |
| recentes et floridos edunt fructus. e quibus qui a teneris | |
| aetatibus doctrinarum abundantia satiantur, optimos ha- | |
| bent sapientiae sensus, instituunt civitatibus humanitatis | 10 |
| mores, aequa iura, leges, quibus absentibus nulla potest | |
| esse civitas incolumis. cum ergo tanta munera ab scri- | 3.1 |
| ptorum prudentia privatim publiceque fuerint hominibus | |
| praeparata, non solum arbitror palmas et coronas his tri- | |
| bui oportere, sed etiam decerni triumphos et inter deorum | |
| sedes eos dedicandos iudicari. | 5 |