| Nobis autem ab his separandae sunt rationes et ex- | 9.7.1.1 |
| plicandae menstruae dierum brevitates itemque dilatatio- | |
| nes. namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque ver- | |
| sando, quas e gnomone partes habet novem, eas umbrae | |
| facit viii in declinatione caeli, quae est Romae. itemque | 5 |
| Athenis quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, | |
| umbrae sunt tres, ad vii Rhodo v, ad xi Tarenti ix, ad | |
| quinque <Alexandriae> tres, ceterisque omnibus locis aliae | |
| alio modo umbrae gnomonum aequinoctiales a natura | |
| rerum inveniuntur disparatae. itaque in quibuscumque | 2.1 |
| locis horologia erunt describenda, eo loci sumenda est | |
| aequinoctialis umbra, et si erunt quemadmodum Romae | |
| gnomonis partes novem, umbrae octo, linea describatur | |
| in planitia et e media προς ορθας erigatur [ut sit ad nor- | 5 |
| mam] quae dicitur gnomon. et a linea, quae erit planities, | |
| in linea gnomonis circino novem spatia dimetiantur; et | |
| quo loco nonae partis signum fuerit, centrum constituatur, | |
| ubi erit littera a; et diducto circino ab eo centro ad lineam | |
| planitiae, ubi erit littera b, circinatio circuli describatur, | 10 |
| quae dicitur meridiana. deinde ex novem partibus, quae | 3.1 |
| sunt a planitia ad gnomonis centrum, viii sumantur et | |
| signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera c. | |
| haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo | |
| signo et littera c per centrum, ubi est littera a, linea per- | 5 |
| ducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro | |
| diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur, | |
| ubi erit littera e sinisteriore parte et d ulteriore in ex- | |
| tremis lineae circinationis. et per centrum perducendum, | |
| ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem linea a | 10 |
| mathematicis dicitur horizon. deinde circinationis totius | 4.1 |
| sumenda pars est xv; et circini centrum conlocandum in | |
| linea circinationis, quo loci secat eam lineam aequinoctialis | |
| radius, ubi erit littera f; et signandum dextra sinistra, ubi | |
| sunt litterae g h. deinde ab his <et per centrum> lineae | 5 |
| usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt | |
| litterae i k. ita erit solis radius unus hibernus, alter aesti- | |
| vus. contra autem <e> littera d erit, qua secat circi- | |
| nationem linea, quae est traiecta per centrum, ubi <est | |
| littera a; et contra g> erunt litterae i et m; et contra h | 10 |
| litterae erunt k et l; et contra c et f et a erit littera n. | |
| tunc perducendae sunt διαμετρω ab g ad l et ab h <ad | 5.1 |
| m>. quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hi- | |
| bernae. eaeque διαμετρω sunt aeque mediae dividendae, | |
| ubi erunt litterae o et p, ibique centra signanda. et per | |
| ea signa et centrum a lineae ad extrema lineae circina- | 5 |
| tionis sunt perducendae, ubi erunt litterae q et r. haec | |
| erit linea προς ορθας radio aequinoctiali. vocabitur autem | |
| haec linea mathematicis rationibus axon. et ab eisdem | |
| centris diducto circino ad extremas diametros describan- | |
| tur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hiber- | 10 |
| num. deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam | 6.1 |
| eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera | |
| s, in sinisteriore t. et ab littera s ducatur linea parallelos | |
| axoni ad extremum <dextrum> hemicyclium, ubi erit lit- | |
| tera v; et ab t ad sinistrum hemicyclium item parallelos | 5 |
| linea ducatur ad litteram x. haec autem paralleloe lineae | |
| vocitantur †locothomus. et tum circini centrum conlo- | |
| candum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis | |
| radius, ubi erit littera f; et diducendum ad eum locum, | |
| quo secat circinationem aestivus radius, ubi est littera h. | 10 |
| e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli | |
| menstrui agatur, qui menaeus dicitur. ita habebitur ana- | |
| lemmatos deformatio. cum hoc ita sit descriptum et ex- | 7.1 |
| plicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive | |
| per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectioni- | |
| bus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, | |
| subiciunturque in eo multae varietates et genera horolo- | 5 |
| giorum et describuntur rationibus his artificiosis. omnium | |
| autem figurarum descriptionumque earum effectus unus, | |
| uti dies aequinoctialis brumalisque itemque solstitialis in | |
| duodecim partes aequaliter sit divisus. quas ob res non | |
| pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo | 10 |
| offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptiones- | |
| que horologiorum, exponam. neque enim nunc nova genera | |
| invenire possum nec aliena pro meis praedicanda videntur. | |
| itaque quae nobis tradita sunt et a quibus sint inventa, | |
| dicam. | 15 |