| Cum autem <quae> primo volumine de officio archi- | 2.pr.5.1 |
| tecturae terminationibusque artis perscripsi, item de moeni- | |
| bus et intra moenia arearum divisionibus, insequatur ordo | |
| de aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis, | |
| quibus proportionibus et symmetriis debeant esse, uti ex- | 5 |
| plicentur, non putavi ante ponendum, nisi prius de materiae | |
| copiis, e quibus conlatis aedificia structuris et materia- | |
| tionibus perficiuntur, quas habeant in usu virtutes, ex- | |
| posuissem, quibusque rerum natura e principiis essent | |
| temperatae, dixissem. sed antequam naturales res incipiam | 10 |
| explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia ceperint | |
| et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar | |
| ingressus eorum, qui antiquitates rerum naturae et initia | |
| humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum prae- | |
| ceptis dedicaverunt. itaque quemadmodum ab his sum | 15 |
| institutus, exponam. | |
| Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et | 1.1.1 |
| nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam ex- | |
| igebant. interea quodam in loco ab tempestatibus et ventis | |
| densae crebritatibus arbores agitatae et inter se terentes | |
| ramos ignem excitaverunt, et eius flamma vehementi per- | 5 |
| territi, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. postea | |
| re quieta propius accedentes cum animadvertissent com- | |
| moditatem esse magnam corporibus ignis teporem, ligna | |
| adicientes et îs conservantes alios adducebant et nutu | |
| monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates. | 10 |
| in eo hominum congressu cum profundebantur aliter <atque | |
| aliter> e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut | |
| obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in | |
| usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter | |
| se procreaverunt. ergo cum propter ignis inventionem con- | 2.1 |
| ventus initio apud homines et concilium et convictus esset | |
| natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab | |
| natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni | |
| sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificen- | 5 |
| tiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem | |
| faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde | |
| facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli | |
| hirundinum nidos et aedificationes †earum imitantes de | |
| luto et virgulis facere loca, quae subirent. tunc observantes | 10 |
| aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, | |
| efficiebant in dies meliora genera casarum. cum essent | 3.1 |
| autem homines imitabili docilique natura, cotidie inven- | |
| tionibus gloriantes alius alii ostendebant aedificiorum effec- | |
| tus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies melio- | |
| ribus iudiciis efficiebantur. primumque furcis erectis et | 5 |
| virgulis interpositis luto parietes texerunt. alii luteas glae- | |
| bas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumen- | |
| tantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus | |
| et fronde. posteaquam per hibernas tempestates tecta non | |
| potuerunt imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto | 10 |
| proclinatis tectis, stillicidia deducebant. |