| Haec autem ex îs, quae supra scriptae sunt, originibus | 2.1.4.1 |
| instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc | |
| diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, | |
| uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robu- | |
| steis aut stramentis. apud nationem Colchorum in Ponto | 5 |
| propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis | |
| dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto | |
| quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in | |
| extremis partibus earum supra alterae transversae, quae | |
| circumcludunt medium spatium habitationis. tum insuper | 10 |
| alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumen- | |
| tantes et ita parietes arboribus statuentes ad perpendi- | |
| culum imarum educunt ad altitudinem turres, intervalla- | |
| que, quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, | |
| schidiis et luto obstruunt. item tecta, recidentes ad ex- | 15 |
| tremos <angulos> transtra, traiciunt gradatim contrahentes, | |
| et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio | |
| metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico | |
| more testudinata turrium tecta. Phryges vero, qui cam- | 5.1 |
| pestribus locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum | |
| egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios | |
| fossura detegentes et itinera perfodientes dilatant spatia, | |
| quantum natura loci patitur. insuper autem stipites inter | 5 |
| se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sar- | |
| mentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra | |
| maximos grumos. ita hiemes calidissimas, aestates frigi- | |
| dissimas efficiunt tectorum rationes. nonnulli ex ulva | |
| palustri componunt tuguria tecta. apud ceteras quoque | 10 |
| gentes ex cannula pari similique ratione casarum perfi- | |
| ciuntur constitutiones. non minus etiam Massiliae animad- | |
| vertere possumus sine tegulis subacta cum paleis terra | |
| tecta. Athenis Areopagi antiquitatis exemplar ad hoc | |
| tempus luto tectum. item in Capitolio commonefacere | 15 |
| potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in | |
| arce sacrorum stramentis tecta. ita his signis de antiquis | 6.1 |
| inventionibus aedificiorum, sic ea fuisse ratiocinantes, | |
| possumus iudicare. |