| Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedi- | 2.1.6.4 |
| ficandum perfecissent et sollertia ingenia exercendo per | 5 |
| consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria | |
| in animis eorum adiecta perfecit, ut, qui fuerunt in his | |
| studiosiores, fabros esse se profiterentur. cum ergo haec | |
| ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus | |
| ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam | 10 |
| cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset | |
| cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus | |
| aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disci- | |
| plinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt | |
| humanitatem. tum autem struentes animose et aevo pro- | 7.1 |
| spicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium | |
| natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis | |
| parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tec- | |
| tas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum | 5 |
| e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum | |
| perduxerunt rationes. posteaquam animadverterunt pro- | |
| fusos esse partus naturae et abundantem materiae copiam | |
| ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt | |
| et auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam | 10 |
| vitae. igitur de his rebus, quae sunt in aedificiis ad usum | |
| idoneae, quibusque sunt qualitatibus et quas habeant vir- | |
| tutes, ut potuero, dicam. | |
| Sed si qui de ordine huius libri disputare voluerit, quod | 8.1 |
| putaverit eum primum institui oportuisse, ne putet me | |
| erravisse, sic reddam rationem. cum corpus architecturae | |
| scriberem, primo volumine putavi, quibus eruditionibus et | |
| disciplinis esset ornata, <oportere> exponere finireque ter- | 5 |
| minationibus eius species et, e quibus rebus esset nata, | |
| dicere. ergo in primo de artis officio itemque, quid opor- | |
| teat esse in architecto, ibi pronuntiavi. in hoc de natura- | |
| libus materiae rebus, quem habeant usum, disputabo. nam- | |
| que hic liber non profitetur, unde architectura nascatur, | 10 |
| sed unde origines aedificiorum sunt institutae et quibus | |
| rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad hanc | |
| finitionem. ergo ita suo ordine et loco huius erit volu- | 9.1 |
| minis constitutio. |