| Nunc revertar ad propositum et de copiis, quae aptae | 2.1.9.3 |
| sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur | |
| esse ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus | 5 |
| principiorum congressus temperentur, ne obscura sed per- | |
| spicua legentibus sint, ratiocinabor. namque nulla mate- | |
| riarum genera neque corpora neque res sine principiorum | |
| coetu nasci neque subici intellectui possunt, neque aliter | |
| natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere | 10 |
| explicationes, nisi causae, quae insunt in his rebus quem- | |
| admodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant | |
| demonstrationes. | |
| Thales primum aquam putavit omnium rerum esse prin- | 2.1.1 |
| cipium; Heraclitus Ephesius, qui propter obscuritatem | |
| scriptorum a Graecis σκοτεινος est appellatus, ignem; De- | |
| mocritus quique est eum secutus Epicurus atomos, quas | |
| nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt; | 5 |
| Pythagoreorum vero disciplina adiecit ad aquam et ignem | |
| aera et terrenum. ergo Democritus, etsi non proprie res | |
| nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo | |
| ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec | |
| laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus divi- | 10 |
| duntur, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent | |
| in se soliditatem. ex his ergo congruentibus cum res om- | 2.1 |
| nes coire nascique videantur et hae in infinitis generibus | |
| rerum naturae sint disparatae, putavi oportere de varie- | |
| tatibus et discriminibus usus earum quasque haberent in | |
| aedificiis qualitates exponere, uti, cum fuerint notae, non | 5 |
| habeant qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad | |
| usum copias aedificiis comparent. |