| Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos opor- | 2.3.1.1 |
| teat, dicam. non enim de harenoso neque calculoso luto | |
| neque sabulone soluto sunt ducendi, quod, ex his generibus | |
| cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab im- | |
| bribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur | 5 |
| paleaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem. | |
| faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de ru- | |
| brica aut etiam masculo sabulone; haec enim genera propter | |
| levitatem habent firmitatem et non sunt in opere ponde- | |
| rosa et faciliter aggerantur. ducendi autem sunt per ver- | 2.1 |
| num tempus et autumnale, ut uno tenore siccescant. qui | |
| enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, sum- | |
| mum corium sol acriter cum praecoquit, efficit, ut videatur | |
| aridum, interior autem sit non siccus; et cum postea sic- | 5 |
| cescendo se contrahit, perrumpit ea, quae erant arida. ita | |
| rimosi facti efficiuntur inbecilli. maxime autem utiliores | |
| erunt, si ante biennium fuerint ducti; namque non ante | |
| possunt penitus siccescere. itaque cum recentes et non | |
| aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate per- | 10 |
| manente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua | |
| est tectorium, tenere contractioneque moti non haerent cum | |
| eo, sed ab coniunctione eius disparantur; igitur tectoria | |
| ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non | |
| possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes | 15 |
| vitiantur. ideo etiam Uticenses laterem, si sit aridus et | |
| ante quinquennium ductus, cum arbitrio magistratus fuerit | |
| ita probatus, tunc utuntur in parietum structuris. fiunt | 3.1 |
| autem laterum genera tria: unum, quod graece Lydium | |
| appellatur, id est quo nostri utuntur, longum sesquipede, | |
| latum pede. ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur; | |
| ex his unum πενταδωρον, alterum τετραδωρον dicitur. | 5 |
| δωρον autem Graeci appellant palmum, quod munerum | |
| datio graece δωρον appellatur, id autem semper geritur | |
| per manus palmum. ita quod est quoquoversus quinque | |
| palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, | |
| et quae sunt publica opera, πενταδωρως, quae privata, | 10 |
| τετραδωρως struuntur. fiunt autem cum his lateribus se- | 4.1 |
| milateria. quae cum struuntur, una parte lateribus ordines, | |
| altera semilateres ponuntur. ergo ex utraque parte ad | |
| lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur | |
| et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem | 5 |
| et speciem faciunt utraque parte non invenustam. |