| Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua et | 2.3.4.7 |
| Callet et in Asia Pitane, ubi lateres, cum sunt ducti et | |
| arefacti, proiecti natant in aqua. natare autem eos posse | |
| ideo videtur, quod terra est, de qua ducuntur, pumicosa. | 10 |
| ita cum est levis, aere solidata non recipit in se nec com- | |
| bibit liquorem. igitur levi raraque cum sit proprietate, | |
| quocumque pondere fuerit, cogitur ab rerum natura, quem- | |
| admodum pumex uti ab aqua sustineatur. sic autem ma- | |
| gnas habent utilitates, quod neque in aedificationibus sunt | 15 |
| onerosi et, cum non patiantur penetrare in corpus umi- | |
| dam potestatem, a tempestatibus non dissolvuntur. | |
| In caementiciis autem structuris primum est de harena | 4.1.1 |
| quaerendum, ut ea sit idonea ad materiem miscendam ne- | |
| que habeat terram commixtam. genera autem harenae fossi- | |
| ciae sunt haec: nigra, cana, rubra, carbunculus. ex his | |
| quae in manu confricata fecerit stridorem, erit optima; | 5 |
| quae autem terrosa fuerit, non habebit asperitatem. item | |
| si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea ex- | |
| cussa vel icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, | |
| erit idonea. sin autem non erunt harenaria, unde fodiatur, | 2.1 |
| tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda, non minus | |
| etiam de litore marino. sed ea in structuris haec habet | |
| vitia: difficulter siccescit, neque onerari se continenter | |
| paries patitur, nisi intermissionibus requiescat, neque con- | 5 |
| camerationes recipit. marina autem hoc amplius, quod | |
| etiam parietes, cum in îs tectoria facta fuerint, remitten- | |
| te se salsugine eorum dissolvuntur. fossiciae vero cele- | 3.1 |
| riter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et | |
| concamerationes patiuntur, sed eae, quae sunt de hare- | |
| nariis recentes. si enim exemptae diutius iacent, ab sole | |
| et luna et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae. | 5 |
| ita cum in structuram coiciuntur, non possunt continere | |
| caementa, sed ea ruunt et labuntur oneraque parietes non | |
| possunt sustinere. recentes autem fossiciae cum in struc- | |
| turis tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non | |
| sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter | 10 |
| vehementiam non potest sine rimis inarescere. fluviatica | |
| vero propter macritatem uti signinum liaculorum subac- | |
| tionibus in tectorio recipit soliditatem. |