| De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam | 2.5.1.1 |
| de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut | |
| silice coquatur; et quae erit ex spisso et duriore, erit utilis | |
| in structura, quae autem ex fistuloso, in tectoriis. cum ea | |
| erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, | 5 |
| tres harenae et una calcis infundatur; si autem fluviatica | |
| aut marina, duo harenae, una calcis coiciatur. ita enim | |
| erit iusta ratio mixtionis temperaturae. etiam in fluviatica | |
| aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia | |
| parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam ad usum | 10 |
| meliorem. quare autem cum recipit aquam et harenam | 2.1 |
| calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, | |
| quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt tem- | |
| perata. et quae plus habent aeris, sunt tenera; quae aquae, | |
| lenta sunt ab umore; quae terrae, dura; quae ignis, fragiliora. | 5 |
| itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute | |
| mixta harenae in structuram coiciantur, non solidescunt | |
| nec eam poterunt continere. cum vero coniecta in forna- | |
| cem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae | |
| soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum | 10 |
| viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. | |
| (ideo autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum | 3.1 |
| eximuntur, non possunt ad id respondere, sed cum expen- | |
| duntur, permanente ea magnitudine, excocto liquore cir- | |
| citer tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur.) | |
| ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum | 5 |
| exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum | |
| calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinc- | |
| tus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, | |
| confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore | |
| fervorem. igitur cum patent foramina eorum et raritates, | 10 |
| harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt | |
| siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt struc- | |
| turarum soliditatem. |