| Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter res | 2.6.1.1 |
| admirandas. nascitur in regionibus Baianis in agris muni- | |
| cipiorum, quae sunt circa Vesuvium montem. quod com- | |
| mixtum cum calce et caemento non modo ceteris aedi- | |
| ficiis praestat firmitates, sed etiam moles cum struuntur | 5 |
| in mari, sub aqua solidescunt. hoc autem fieri hac ratione | |
| videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt | |
| et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent | |
| aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maxi- | |
| mos ignes. igitur penitus ignis et flammae vapor per | 10 |
| intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, | |
| et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore. ergo | |
| cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratae | |
| in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore | |
| una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, | 15 |
| neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere. ar- | 2.1 |
| dores autem esse in his locis etiam haec res potest in- | |
| dicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca | |
| sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo | |
| nascens ignis vehementia perforat eam terram per eam- | 5 |
| que manando in his locis oritur et ita sudationum egregias | |
| efficit utilitates. non minus etiam memorantur antiquitus | |
| crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde | |
| evomuisse circa agros flammam. ideoque tunc quae spongia | |
| sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere | 10 |
| lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem. | |
| id autem genus spongiae, quod inde eximitur, non in | 3.1 |
| omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus | |
| Mysiae, quae a Graecis Κατακεκαυμενη nominatur, et si | |
| quae eiusdem modi sunt locorum proprietates. si ergo in | |
| his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et monti- | 5 |
| bus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis | |
| memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur | |
| esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quem- | |
| admodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse | |
| liquorem. igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis | 4.1 |
| et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas | |
| aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehe- | |
| menter efficit ea coire celeriterque communibus corporibus | |
| unam soliditatis percipere virtutem. | 5 |