| Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria | 2.6.4.6 |
| ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nas- | |
| citur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura soli- | |
| descat. itaque visum est, antequam desideraretur, de his | |
| rebus, quemadmodum esse videantur, exponere. omnibus | 5.1 |
| locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides | |
| nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa item- | |
| que glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et | |
| omnino dissimili disparique genere in regionum varietati- | 5 |
| bus qualitates insunt in terra. maxime autem id sic licet | |
| considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiae | |
| Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non de- | |
| sunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quae pars | |
| est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia, | 10 |
| Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem. igitur | |
| non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri | |
| fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, | |
| sed omnia, uti natura rerum constituit, non ad voluptatem | |
| hominum, sed ut fortuito disparata procreantur. ergo qui- | 6.1 |
| bus locis non sunt terrosi montes sed genere materiae, (est | |
| autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam | |
| terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. | |
| quod est molle et tenerum, exurit, quod autem asperum, | 5 |
| relinquit; quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto, | |
| nonnullis locis procreatur id genus harenae, quod dicitur | |
| carbunculus. itaque uti Campania exusta terra cinis, sic | |
| in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. utraque | |
| autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis aedi- | 10 |
| ficiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. |