De calce et harena, quibus varietatibus sint et quas 2.7.1.1
habeant virtutes, dixi. sequitur ordo de lapidicinis ex-
plicare, de quibus et quadrata saxa et caementorum ad
aedificia eximuntur copiae et comparantur. haec autem
inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus. sunt 5
enim aliae molles, uti sunt circa urbem Rubrae, Pallenses,
Fidenates, Albanae; aliae temperatae, uti Tiburtinae, Ami-
terninae, Soractinae et quae sunt his generibus; nonnullae
durae, uti siliceae. sunt etiam alia genera plura, uti in
Campania rubrûm et nigrûm tofûm, in Umbria et Piceno 10
et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lig-
num secatur. sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc 2.1
habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta, in
opere faciliter tractantur. et si sunt in locis tectis, sus-
tineant laborem, si autem in apertis et patentibus, geli-
cidiis et pruina congesta friantur et dissolvuntur. item 5
secundum oram maritimam ab salsugine exesa diffluunt
neque perferunt aestus. Tiburtina vero et quae eodem
genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempe-
statibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simul-
que sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod 10
temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum
habent terreni, sed aeris plurimum et ignis. igitur cum et
umor et terrenum in his minus inest, tum etiam ignis,
tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus insequens
interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a 15
suis ardentia corporibus <carbonibus> similia. sunt vero 3.1
item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium,
quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae,
quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem,
item praefectura Statonensi. haec autem habent in- 5
finitas virtutes; neque enim his gelicidiorum tempestas
neque ignis tactus potest nocere, sed est firma et ad
vetustatem ideo permanens, quod parum habet e naturae
mixtione aeris et ignis, umoris autem temperate plurimum-
que terreni. ita spissis comparationibus solidata neque ab 10
tempestatibus neque ab ignis vehementia nocetur. id autem 4.1
maxime iudicare licet e monumentis, quae sunt circa muni-
cipium Ferenti ex his facta lapidicinis. namque habent et
statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque
et acanthos eleganter scalptos; quae, cum sint vetusta, sic 5
apparent recentia, uti si sint modo facta. non minus etiam
fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis com-
paratis habent ex his ad aes fundendum maximas utilitates.
quae si prope urbem essent, dignum esset, ut ex his offi-
cinis omnia opera perficerentur. cum ergo propter propin- 5.1
quitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallen-
sibus et quae sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit
sine vitiis perficere, ita erit praeparandum. cum aedifi-
candum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed aestate 5
eximantur et iacentia permaneant in locis patentibus. quae
autem eo biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea
in fundamenta coiciantur; cetera, quae non erunt vitiata,
ab natura rerum probata durare poterunt supra terram
aedificata. nec solum ea in quadratis lapidibus sunt ob- 10
servanda, sed etiam in caementiciis structuris.