| Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quo nunc | 2.8.1.1 |
| omnes utuntur, et antiquum, quod incertum dicitur. ex | |
| his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo | |
| paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et | |
| coagmenta. incerta vero caementa alia super alia sedentia | 5 |
| inter seque imbricata non speciosam sed firmiorem quam | |
| reticulata praestant structuram. utraque autem ex minu- | 2.1 |
| tissimis sunt instruenda, uti materia ex calce et harena | |
| crebriter parietes satiati diutius contineantur. molli enim | |
| et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo e materia | |
| sucum; cum autem superarit et abundarit copia calcis et | 5 |
| harenae, paries plus habens umoris non cito fiet evanidus, | |
| sed ab his continetur. simul autem umida potestas e materia | |
| per caementorum raritatem fuerit exsucta calxque ab harena | |
| discedat et dissolvatur, item caementa non possunt cum his | |
| cohaerere, sed in vetustatem parietes efficiunt ruinosos. | 10 |
| id autem licet animadvertere etiam de nonnullis monu- | 3.1 |
| mentis, quae circa urbem facta sunt e marmore seu la- | |
| pidibus quadratis intrinsecusque medio calcata: structuris | |
| vetustate evanida facta materia caementorumque exsucta | |
| raritate, proruunt et coagmentorum ab ruina dissolutis | 5 |
| iuncturis dissipantur. quodsi qui noluerit in id vitium | 4.1 |
| incidere, medio cavo servato secundum orthostatas in- | |
| trinsecus ex rubro saxo quadrato aut ex testa aut ex | |
| silicibus ordinariis struat bipedales parietes, et cum his | |
| ansis ferreis et plumbo frontes vinctae sint. ita enim non | 5 |
| acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio | |
| sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se | |
| sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque | |
| orthostatas inter se religatos labi patiuntur. |